ANNI CHRISTI. rem præſentium mittimus, plenam tribuimus facultatem. Volentes inſuper quod ſi præfatum comitem ad hujuſmodi gremium ſuſcipere te contingat, eum informare ſtudeas quanto caritatis ardore, quamque tenero affectu perſonam ſuam & proſequi intendimus & complecti, diſpoſiti hujuſmodi affectum & benevolentiam noſtram quantum cum Altiſſimo dabitur, efficaci operum exhibitione oſtendere. Datum Romæ apud ſanctum Petrum idibus Martii, pontificatus noſtri anno tertio.
Varia negotia deinceps eidem Petro committere perrexit hic pontifex ; exſtantque in tabulis Albienſibus plurima Petri hujus epiſcopi actaB annorum 1414.
LXIX. Bernardus IV.
Bernardus de Caſſiliaco præpoſitus Albienſis, per obitum Petri Nepotis, communi canonicorum voto eligitur, qui ejuſdem electionis confirmationem a concilio Baſileenſi poſtularuntC ; concilii autem auctoritate rata eſt habita electio hæc, die 19. Decemb. an. 1435.1435. Idem concilium facultatem ei concedit, recedendi ad tempus a ſynodo, ut epiſcopatus ſui poſſeſſionem ineat, vii. idus Manii 1436.1436. Interim Robertus Delphinus vel Delphini, proviſiones accipit ejuſdem epiſcopatus ab Eugenio IV. papa ad preces Caroli VII. ducis Borbonii, & comitis Montis-penſerii ; jure reſervationis factæ hujus epiſcopatus a ſummo pontifice, quamprimum vacaret ; quas reſervationes concilium aboleverat, electiones reſtituendo. Bernardus favente concilio conſecratus eſt epiſcopus Albienſis, in eccleſia Fratrum Minorum BaſileæD, die 12. Feb. an. 1435. a Martino Lectorenſi epiſcopo, aſſiſtente epiſcopo Lauſanensi, cum alio cujus nomen tacetur. Nec tamen turbare ceſſavit Robertus. Nam per ſuos ſatellites, quibus præerat Ruthenenſis ſeneſcallus, caſtrum Monti-ratum obſedit & expugnavit anno 1437.1437. & interim conſules in urbe Albienſi aliquot annis creavit. Ex tantis diſſidiis factum eſt, ut anno 1442.1442. Vaurenſis epiſcopus Albienſem epiſcopatum in ſpiritualibus adminiſtraret. Nec tam cito ſopita querela ; uterque enim ut ſe offerebat occaſio munia epiſcopalia exercebat.E Sed Bernardus poſt varias altercationes, novam poſſeſſionem iniit an. 1455.1455. miſſamque ſolemnem celebravit in ſua eccleſia, 1. die Novembris. Neque hic ſtetit Robertus Delphini, qui anno 1456. adhuc epiſcopalia exercebat. Tandem Bernardus vicit ſententia & decreto ſenatus Pariſienſis adversus Robertum, die 1. Aprilis 1461.1461[1]. Denique anno 1462.1462. die 2. Novembris, dominus Bernardus miſeratione divina dies ſuos in Domino clauſit extremos, ſepultus ante majus altare. |
ANNI CHRISTI. ADelphini
LXX. Robertus.
Robertus Delphini, de quo jam plurima diximus, filius erat Beraldi II. cognomento Magni, Arverniæ delphini, & comitis Claromontenſis, baronis de Mercorio, ex Margarita de Sacro-cæſare (de Sancerre). Hic ab adoleſcentia vitam monaſticam juxta regulam S. Benedicti amplexus, multis potitus eſt abbatiis, ut dicemus in Carnotenſibus epiſcopis, quibus non contentus, cum jam eſſet Carnotenſis epiſcopus, Albienſem ambivit cathedram. In inſtrumento abbatiæ de Boſcheto, an. 1434.1434. cum titulo Albienſis epiſcopi, & cognomine Delphini occurrit. Datum apud locum noſtrum de Leuthonio, in capella caſtri dicti loci, an. mccccxxxiv. indict. xii. die Veneris, viii. Octobris, Eugenii papa IV. an. iv. 1451.Anno 1451. die 17. Aprilis, data eſt quædam charta in monaſterio ſanctæ Crucis de Volta (la Voulte) cujus loci prior erat Robertus, ubi ſic ſubſcribit : Robertus Dauphin epiſcopus Albienſis, dominus baroniæ de Mercœur ; vicecomes de Montarat, prior S. Crucis de Volta. Ex hac vita raptus eſt an. 1462.1462. quo an. die 1. Novemb. teſtamentum condiderat, in quo Albienſem epiſcopum adhuc ſe dicit ; eodem etiam titulo donatus in bulla Callixti papæ, data iv. nonas Julii an. 4. ejus pontificatus, qua ei teſtamentum condendi dat licentiam. Jacet in eccleſia Fratrum Minorum Brivatenſium in ſepulchro a latere evangelii ſanctuarii erecto cum ipſius effigie, quod delineatum habes apud Stephanum Baluzium[2]. Nulla monumentum hoc ornant cardinalium inſignia, quamvis legam eum in archivo Albienſi nominari epiſcopum & cardinalem Albienſem, an. mccccxlix. Calixto papa, Friderico imperatore, & Carolo Francorum rege. Certe Calliſtus non erat papa, an. 1449. Juxta ſepulcrum legitur hoc epitaphium recens poſitum : Hic jacet reverendiſſimus in Chriſto pater Robertus Arvernorum delphinus, primo Carnotenſis, poſtea Albienſis epiſcopus ; genere, ſanctitate, & dignitate illuſtriſſimus. In tantum præſulem & potentiſſimos principes Borbonios, & Arverniæ comites ejus progenitores, & hujus monaſterii fundatores, gratitudinis hoc monumentum poſuit reverendus pater Jacobus de 1’Arbre, regis chriſſianiſſimi conſiliarius & concionator, provinciæ pater, ac hujus conventus moderator. Anno 1646. LXXI. Jofroy Johannes III. |
Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/50
Appearance
Haec pagina emendata est
31
32
ECCLESIA ALBIENSIS
de