Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/53

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est
37
38
ECCLESIA ALBIENSIS.

ANNI CHRISTI.

xitanum archiepiſcopum, qui poſt aliquas altercationes Jacobo ceſſit. Hic itaque a clero & populo, an. 1517. pacifice menſe Novembri exceptus eſt. ln quadripartita Gallia Christiana legimus ejus obitum in Kalendario Pariſienſis eccleſiæ annotatum, vii. cal. Junii an. 1518.1518. ubi etiam exhibetur hoc ejus epitaphium.

Iſta Roberteti cineres tegit urna Johannis. Quem vigilem experta eſt Albia pontificem. Corporis & animi præclaris dotibus auctum, Ante ſuum rapuit ſors truculenta diem.


LXXVI. Hadrianus.
Gouffier

Hadrianus Gouffier cardinalis, nuncupatus de Boiſy, magnus Franciæ eleemoſynarius, abbas beatæ Mariæ Burgidolenſis, Fiſcani, Burgulii, Cormeriaci, S. Florentii Salmurienſis, & B. Nicolai Andegavensis, Guillelmo Gouffier domino de Bonnivet, de Boiſy, & d’Oiron, cubiculariorum regis principe, Santonum ſenescallo, ex Philippa de Montmorency parentibus in lucem ecutus ; fratres habuit Arturum toparcham de Boiſy magnum Franciæ magiſtrum, Guillelmum dominum de Bonnivet Thalaſſiarcam, Aimarum, de quo mox dicendum, Ludovicum S. Maxentii, & Petrum B. Dionyſii abbates. Ille autem a teneris annis protonotarius apoſtolicus inſtitutus, & in ſtudiis bonarum artium ac virtutis educatus, pontifex Conſtantienſis in Normannia deligitur anno 1510. unde ad Albiensem episcopatum subvectus anno 1519.1519. cum Francisci I. regis favore & commendatione creatus fuisset Bononiæ cardinalis Conſtantienſis nuncupatus, a Leone X. pontifice 1515. XIX. cal. Januarii, titulo S. Petri & Marcellini, deinde S. Sabinæ donatus. Et ne quid ampliſſimæ dignitati deeſſet, in Francia legati apoſtolici a latere munus consecutus est 1519. Quamvis autem ab hoc anno renuntiatus esset epiſcopus Albienſis, urbem tamen & ecclesiam ſuam non eſt ingreſſus ſolemni ritu, niſi die 16. Novembris an. 1523.1523. quo tempore Ex tab.
urb. Alb.
conſuetum a conſulibus fidei ſacramentum accepit. Eodem anno die 16. Auguſti bona epiſcopatus a regia manu apprehenſa recuperarat. Rebus humanis exemtus eſt 1523. die 24. Julii in castro Villædei ** Villendren in Turonibus, conditis codicillis quibus ſepulturam deligit in abbatia Burgidolenſi, ante ſacellum beatæ Virginis, inter cetera legat eccleſiæ a Albienſi proa celebratione quatuor anniverſariorum ; item abbatiis Fiſcannenſi, Burgidolenſi, & aliis eccleſiis ; teſtamenti curatores nominat Guillelmum maris præfectum, & Petrum abbatem Dionyſianum fratres, ceteroſve qui recenſentur in autographo teſtamenti, quod in manuſcriptis tabulis familiæ aſſervatur.


LXXVII. Aymarus, al. Emarlus
Gouffier

Audita morte Hadriani Franciſcus I. rex dedit litteras ad capitulum, jubens ut exhiberet privilegium quo jus eligendi epiſcopum sibi vin-

a Hac in eccleſia celebratæ ſunt ejus exſequiæ tantum die 16. Decembris anno 1513. Unde forte orta eorum ſententia qui ipſum volunt obiiſſe menſe Novembri, quam falſi revincent quæ mox ſumus dicturi.

Adicabat ;

ANNI CHRISTI.
inhibenſque ne ad electionem conveniret, niſi prius copiam eligendi datam rex canonicis patefaceret. Datæ ſunt regiæ litteræ die i. Aug. an. 1523. quo die canonici Aymarum elegerant Galliaci, ubi ob peſtem Albiæ graſſantem, tunc morabantur. Aymarus certior factus de ſua electione, petivit trium dierum inducias, ad deliberandum utrum ipsi aſſensum præberet, forte non neſcius præcepti regis electionem fieri prohibentis. Conſenſit tamen tum electus, tum rex Christianiſſimus ; & Aymanus poſſeſſionem adeptus eſt per procuratorem 19. Junii anno 15241524.. Diſtulit vero ſolemnem ingreſſum uſque ad diem B10. Novembris anno 1527.1527. quo die de more conſules ei fidei ſacramento ſe obſtrinxerunt. Quæ omnia ex tabuliS tum eccleſiæ, tum urbis depromſimus. Aymarus obiiſſe dicitur die 9. Octobris anno 1528 1528..
LXXVIII. Antonius.
du Prat

Antonius de Prato cardinalis, ſedis apoſtolicæ legatus, Franciæ cancellarius, epiſcopus Meldenſis, poſtulatus eſt ſuffragiis capituli die 19. Octobris anno 15281528.. cumque regis conſenſu vel etiam juſſu, factus eſt epiſcopus Albienſis, aut adminiſtrator perpetuus. Anno 1529.1529. die 25. Decembris per vicarium ſuum generalem recepit hominium a conſulibus, ex tabulis urbis & epiſcopatus, quibus nomen Antonii inſcribitur annis 1530. 1533. 1535.1535. quo ex hac vita migravit die 9. Julii. De eo plura dicemus in Senonenſibus archiepiſcopis ; huic enim præfuit eccleſiæ.

LXXIX. Johannes IV.
de Lorraine

Johannes a Lotharingia cardinalis, epiſcopus Albienſis, varios item epiſcopatus adminiſtravit, Morinenſem, Valentinenſem, Metenſem, denique Narbonenſem archipræſulatum. De ipso in adminiſtratione Albienſis eccleſiæ hæc pauca duntaxat notantur. Anno 1536.1536.Ex tab. Galliaci. die 11. Novembris abbatiam Galliaci fieri ſecularem conſentit, ſibi reservatis juribus epiſcopalibus, ac decani confirmatione. Anno 1548.1548.Ex tab. Annuntiatarum Alb. 5. Septembris abbatiſſæ de Fargis, augendi ſibi monaſterii tribuit facultatem. Mortalitati debitum perſolvit anno 1550.1550.

LXXX. Ludovicus III.
de Lorraine

Ludovicus a Lotharingia cardinalis dictus de Guiſia, anno 1550. ſit epiſcopus Albienſis ex Trecenſi, poſtea Senonenſis fuit archiepiſcopus. Tranſcripsit autem epiſcopatum Albienſem Laurentio Strozzi cardinali, retenta 9800. librarum penſione.

LXXXI. Laurentius.
Strozzi

Laurentio Strozzi nobili Florentino nihil deerat ſubſidiorum quibus ad ſummas eccleſiæ dignitates sublevaretur. Nimirum Leonis papæ X. pronepos fuit ; ejus enim pater Philippus Clariciam neptem hujus papæ duxerat ; fratremque habebat Petrum Franciæ mareſcallum, regibus nostris carum. Itaque creatus eſt cardinalis titulo S. Balbinæ ; regioque beneficio factus eſt primum Biterrenſis epiſcopus, deinde Albienſis, accedente cardinalis a Guiſia reſignatione.