Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/54

E Wikisource
Haec pagina emendata est
39
40
ECCLESIA ALBIENSIS

ANNI CHRISTI.
1561.
1562.
1563.
anno 1561. quo legimus in Albienſibus tabulis Laurentium ſolemni ritu urbem ingreſſum eſſe die 6. Octob. & a conſulibus conſuetum ei præſtitum eſſe hominium. An. 1562. menſe Aug. litteras regiæ tutelæ obtinuit pro hac eccleſia ab Carolo IX. cui fidem juravit anno 1563. Ut autem regi gratus erat, ipſum ſuum legatum fecit in Albigenſi pago. Anno 1567.1567. permutavit epiſcopatum Albienſem cum abbatia Maſſilienſi S. Victoris, in gratiam Philippi de Rodulfis Florentini. Quæ ſuperſunt dicenda de Laurentio Strozzi require in epiſcopis Biterrenſibus, & archiepiſcopis Aquenſibus, ad quam dignitatem poſtremo aſcendit. de Rodolphes
LXXXII. Philippus.

Ad thronum Albienſem gradum fecit Philippo de Rodolfis Florentino ſanguinis propinquitas ; erat enim filius ſororis Laurentii Strozzi, qui in ejus gratiam ceſſit epiſcopatum Albienſem, retenta eadem pensione 9800. librarum, quam ipſe cardinali Guiſiano pollicitus fuerat. Inſuper Philippus tranſtulit avunculo ſuo abbatiam ſancti Victoris apud Maſſiliam, cujus poſſidendæ facultatem acceperat a Carolo rege, an. 1565. Erat autem diaconus & doctor in Univerſitate Avenionenſi, quando acceſſit ad Albienſem cathedram, regio diplomate fretus, & bulla Pii papæ V. data nonis Februarii anno 1567.
1568.
1569.
1567. Poſſeſſionem adiit die 10. Junii anno 1568. ante ſuam conſecrationem, quam ei contulit Dominicus Bigorre Albenſis epiſcopus, in eccleſia Fr. Minorum die 6. Nov. 1569. Eumdem Dominicum Bigorrum benedixiſſe Margaritam de Biran abbatiſſam Luminis-Dei diœceſis Cadurcenſis 22. Februarii, anno 1573. infra dicemus. Eodem anno Philippus ab aſſidua commoratione diſpenſatur ad biennium, ratione ſuorum in academia Paduana ſtudiorum. In Gallia Chriſtiana fratrum Gemell. legitur defunctus die 30. Junii, anno 1574.1574. diciturque gentilis Rodulfi cardinalis archiep. Florentini.

de Medicis
LXXXIII. Julianus.

Julianus de Medicis patria Florentinus, uti duo præſules ſuperius commemorati, ex epiſcopatu Biterrensi ad archiepiſcopatum Aquenſem transfertur, inde ad hanc ſedem evocatus eſt per exceſſum Philippi de Rodulphis. Ejus vice Matthæus Toſcanus vicarius interfuit concilio Bituricenſi 1584.1584. defunctus eſt 28. Julii in monaſterio S. Victoris Maſſilienſis, cujus erat abbas, anno 1588. ubi ſepulchro conditus eſt.

d'Elbene
LXXXIV. Alphonsus I.

Adeſt adhuc epiſcopus genere Florentinus, quem pater Bartholomæus Florentiæ nobili genere ortus, Lugduni ſuſceperat, ubi in eccleſia ſancti Pauli baptiſatus suit. Altæ-combæ abbatiam in Sabaudia anno 1560. obtinuit, cui addita eſt abbatia de Maceriis in Burgundia. A rege Henrico III. nominatus epiſcopus mense Augusto 1588.1588. bullas obtinet a Sixto V. ſummo pontifice, datas vii cal. Octobris 1589. Decembri vero inſequenti poſſeſſionem adipiſcitur. Ei ſcriptis claro dicavit Petrus Ronſar-


ANNI CHRISTI.
Adus librum de arte poëtica, & Justus Lipſius auctuarium veterum inſcriptionum ; edidit autem Alfonsus libros tres de regno Burgundiæ Transjuranæ, de origine familiæ Cistercianæ, ncenon de Altæ-combæ, Stamedii, & S.Sulpitii cœnobiorum fundatione, ac de comitibus Toloſanis. Fato corripitur 8. Februarii anno 1608.1608. ſepultuſque eſt in choro eccleſiæ cathedralis, cum hoc epitaphio quod sibi pararat.

Hoſpitium oſſium & cinerum Alphonſi d’Elbene quondam epiſcopi Albienſis ad noviſſimum diem, faxit Deus ad gloriam. Veruntamen in imagine pertranſit homo. Homo vanitati similis factus, dies ejus ſicut umbraB prætereunt. Obiit anno 1608. die octava Februarii.

d'Elbene
LXXXV. Alphonsus II.

Alponſus Delbene Alfonſi ex fratre nepos, abbas ſancti Petri Altivillarenſis diœceſis Remensis, ſacri conſiſtorii aſſeſſor, ex archidiacono Albienſi renuntiatus eſt epiſcopus nominatione Henrici IV. conſecratuſque anno 1607. demortuo patruo succeſſit 1608.1608. Hic præſul in propellendis haereticis, & propugnandis catholicis paſtorem vigilantiſſimum & fortiſſimum ſeſe oſtendit. Cœtui cleri generali Pariſienſi interfuit 1625.1625. Sed poſt aliquot annos, cum propter motus quibus Occitania sub Henrico duce CMonmorentio Septimaniæ prorege turbata eſt, e Gallia exceſſiſſet Alfonſus, Florentiam ſe recepit, atque interim abſens ab epiſcopatu depoſitus eſt. Defuncto tamen cardinali Richelio, in comitiis generalibus cleri Gallicani an. 1645.1645. contra hanc depoſitionem reclamarunt epiſcopi, quam præter canones factam cauſabantur. Reverſus ex Italia, Lutetiæ occubuit die nona Januarii an. 1651.1651. ætatis 71. ſepultus in eccleſia Templi ordinis equitum Melitenſium.

de Daillon
LXXXVI. Gaspardus.
Gaspardus de Daillon ultimus Albienſium epiſcopus, ex antiqua & nobili familia de Daillon Dprognatus, parentes habuit Franciſcum comitem Ludi, (quod oppidum nunc ducatus titulo inſignitur) Andium seneſcallum, Gastonis-Johannis-Baptiſtæ ducis Aurelianenſis, regis patrui in adoleſcentia moderatorem ; matrem Franſiscam de Schomberg, Henrici comitis Nantolii, Occitaniæ præfecti, & mareſcalli Franciæ ſororem. Nominatur primum Aginnenſis antiſtes a Ludovico XIII. anno 1631. conſecratus eodem anno 24. Auguſti in æde ſacra patrum Societatis Jesu vici S. Antonii a Johanne Franciſco Gondio archiepiſcopo Pariſienſi, aſſistentibus præſulibus Ægidio de Souvré Autiſſiodorenſi, & EStephano Fuget Dardaniæ, poſtea Maſſilienſi epiſcopis. Sequenti anno diœceſim adiit, & 10. Auguſti magno honore Agenni excipitur : tum ad Albienſem ſedem tranſlatus 26. Octobris, munitus bullis Urbani VIII. ſummi pontificis 1635.1635. v. calend. Februarii, quo anno epiſcopus aſſistens ab Urbano creatur 3. Julii, poſſeſſionem accepit 17 Martii 1636. ac 20. Aprilis ſacramentum præſtitit ; ſolemni autem apparatu eccleſiam ſuam invehitur 9. Martii 1637.1637. Sub ejus pontificatu moniales Viſitationis beatæ Mariæ 25. Martii 1638. Albigæ, Capucini vero apud Cordes 27. Auguſti 1642. recipiuntur. Anno