Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/55

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


41 ECCLESIA ALBIENSIS. 41 1640. abbatia B. Mariæ de Castellariis diœce- sis Pictaviensis donatus est. Feliciter demum i S0 annitente Henricus Sorbonius marchio dt Malause, hæreticæ pravitati nuntium remittens, orthodoxae sidci nomen ante obitum dedit 1647. 3. Octobris in ecclesia de las Gre- ces diœcesis Albiensis. Anno 1662. rexChri- stianiffimus Gaspardum ordinum siiorum praeceptorem sieu commendatorem creavit. Obiit die 25. Julii anno 1676. Eo mortuo, eodem an* no Albiensis ecclesia in archiepiscopalem ac metropolitanam est erecta, rege postulante, ab Innocentio papa XI. ut jam diximus. Jacet hic ultimus episcopus in choro majoris ecclesiæ, ubi legitur hoc epitaphium. 1 D. O. M. Hic jacti Gaspardus de Daillon du Lude epifi copus Albiensts, rrr. ord. tommen. qui fpreto ma gnifico funere, prohibita per supremas tabulas se pulcrali mole, fotas piorum preces expofctt. Hen ricus de Daillon du Lude, dux & par Francia reg. ordinis torquatus eques, summujjue rei tor mentaria in Gallia prafectus patruo de se optun merito, tumulum extitasset pro utriusque digni fate, nifi voluntatem ex tincti quam suam sequ maluisset, ratus optimam erga mortuos pietatem B qua voluerint meminisse, qua mandaverint ex- jequi. Obiit issfulU anno i(V]6. atatis 74. ARCHIEPISCOPI ALBIENSES. I. HYACINTHUS. HYacinthus Serroni patria Romanus, ordinis S. Dominici alumnus, sit episc. Arau- Lcanusanno 1646. favente præsertim cardinali Julio Mazarini, cui ipsius peritia, prudentiaque in agendis erant probe notæ. Ideo mistus est inCataloniam a repe Ludovico XIV. utpræ- fccturam tum ærarii, tum fori gereret in exercitu ; & pace postea facta inter Galliam & His- paniam, limites statueret cum Petro de Marea Conseranensi episcopo. Anno 1661 designatur a rege Christianiflimo episcopus Mimatensis, tum primus archiepiscopus Albiensis, mense Aprili, an. 1676. die 7. Augusti, hoc enim tempore, ut diximus, hæc siides metropolitana facta cst. Obiit autem die 7. Januarii anno 1687. ætatis 70. Jacet in ecclesia Dominica* norum suburbii sancti Germani apud Parisios. Præter tres illas siedes episcopales quas obtinuit succeflive, abbatiam Casæ-Dei ordinis simcti Benedicti apud Arvernos celeberrimam poflide* bat. Laudatur ob fundata Mimati collegium & seminarium. De hoc antistite noster Claudius Estiennot seriem abbatum Casæ-Dei texens, non ineleganter ait : Prasul est sane eruditissimus & humanissimus, quique, ut cum Sidonio loquar, agit stnesuperhi* nobilem, fine invidia potentem, fine superstitione religiosum, fine jactantia litteratum, fine asperitate fortem, fine popularitate communem… Juvandis litteris natus est, antistes cedro dignus, quem musu quas colit nonfinent mori. II. CAROLUS. Nisi nobis animo fixum sederet immotum » que, sobrie admodum de præsiilibus nostræ Galliae, quamdiu vivunt, loqui, ne vel eorum gratiam (quod absit) aucupari videamur, vel ipsis oneri umusjaudes eorum tametsi debitas publicando : vix ullus ex omnibus ecclesiæ Gallicanæ antistitibus foret, quem in nostra Gallia Chri- tiana celebrare magis aut averemus aut deberemus, quam Carolus le Goux de la Berchere ; quippe quæ ipsi potissimum lucem quam tandem aspicit debeat. Nam ut cognovit illustriffimus hic primas non minus reipublicæ litterariæ, quam ecclesiæ princeps optimus, immensij hoc fœ- tu concepto jamdudum nosparturire, de sissce- pti operis utilitate, præstantia, dignitate ad patres in comitiis generalibus congregatos an.iyIo. qua maxime pollet facundia, retulit, persuasit- que sacro senatui, ut nostros labores levare, conatusque juvare non dedignaretur. Hæc sane silentio præterire nec licebat, nec decebat.Nunu ad consuetum narrandi modum redeamus. CaroltiS le Goux de la Berchere, ex antiquss- simo apud Burgundiones genere, quod nobilitas tum equestris, tum togata multis a seculisil- lustravit, ortus est. Pater ejus Petrus senatus Burgundiæ primum princeps post siium genitorem ; deinde senatui Delphinatus eundem summum magistratum gerens præluxit : mater paris Fere nobilitatis fuitLudovica Joly. Piorum parentum jussu in bonis moribus & litteris institutus ab ipsa infantia Carolus, in virtutum stadio, in doctrinæ præsertim sacræ studio, brevi plurimum profecit, ut lauream doctoris in societate Sorbonica nullus potior i jure sit consecutus. Factus regis Christianiffimi eleemosyna- rius, innotuit statim oculiisimo principi, qui, ut est æquisiimus meriti æstimacor, dcsignaviteum Vaurensem episcopum mense Junio anno 1677. Anno 1685. vocatur ad Aquensem metropolim. Paulo post, scilicet anno 1687. menfe Januario ad Albiensem cathedram. At nonnisi 12. Octob. anno 1695. collatus est ipsi novus hic archiepif- copatus per bullas pontificias ; statimque pastor vigilantiflimus, diœcesim sedulo visitavit ; statuta synodalia condidit, atque a prædecessori- bus suis edita typis mandari curavit, uti & propria sanctorum ecclesiæ siuæ officia. Eductis e Galliaco piissimis monialibus novum xenodcn chium a se constructum regendum commisse Sancti Clari primi Albiensium episcopi reliquias ex Burdigalensi sanctæ Eulaliæ ecclesia obtentas, & theca argentea inclusas Albiensi ecclesiæ donavit, consecrato in honoreejusdemsianctl siacello in quo hæc legitur inscriptio. D. O. M. /llufirissmus ac reverendissimus in Christo pater D. D. Carolus le Goux de la Berchere archiepis- copus & dominus Albiensis, pro fingulari in divum C iij