Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/564

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


1049 EC C L E S 1 A XXIX. A R N AL DUS III. 1 Arnaldus de Villa legitur sedisse anno 1278. certe unus fuit ex præsulibus qui concilium Ausciense celebrarunt nonis Februarii anno 1279. ut docet nos epistola synodalis ad Edwardum Angliæ regem ducemque Aqui- taniæ, cujus in inscriptione legitur A.Aquensis episcopus. Constitutiones ad resarciendam aut confirmandam disciplinam ecclesiasticam promuU gasse legitur, anno 1283. Rex Angliæ ad eum misit epistolam de recuperanda Vaseonia datam die 10. Julii anni 1294. quæ quasi ency- clica est, scripta videlicet ad Amanevum ar- chiepiscopum Auxitanensem&ad ejusprovin- ciæ episcopos. Hic præsul capitulum magnopere vexavit, cujus decimas propriis impensis redemtas vi occupavit, regnante Edwardo rege Angliæ. Oppressum capitulum ad sedem Romanam confugit, duobus canoniciS ad causam prosequendam de gremio delegatis ; qui promhlis & muneribus corrupti, jus capituli prodiderunt, pace cum episcopo inita maxime iniquis conditionibus. Attamen Arnal- dus in concilio provinciali coacto in loco Nu- garolii apud Armaniacum, ad restitutionem ( quorumdam bonorum ecdesiasticorum quæ aiu possederat, compulsus est, canonico nescio quo Aquensi fortiter agente. Sane legimus eum auxisse canonicorum præbendas, anno 1299. ita ut quæ erat singulis diebuS 12. denariorum, facta sit 20. denariorum. E via mi- . gravit anno 1305. v. nonas Maii, ex necrologio, sepultusque est in ecclesia Baionensi, coram altari majori ; quo anno in veteri instrumento Aquensis ecclesiæ legitur sedem vacasse. Oihenartus, quem secuti sunt Sammartha- ni, successorem nuic Arnaldo dant alium Ar- naldum cognominatum de Caupena, quem sedisse docent anno 1295. At vero diu post hunc annum, per integrum videlicet decennium, adhuc præsuit Arnaldusde Villa, ut ostendimus. Itaque aut disserri debet initium episcopatus hujus Arnaldi usque ad annum 1305. aut penitus expungi debet, nisi sit is qui scquitur. X X X. G A R S I A S I. ARNALDI. Maturius quoque notatur a laudatis sori- ptoribus Garliæ— Arnaldi de Caupena epi- lcopatus j neque enim sedit, & promulgavit constitutiones anno 1301. ut ex dictis patet, sed ad summum anno 1305. ascendit cathedram Aquensem. Adfuit œcumenico apud Viennam concilio, anno 1311.sub Clemente V. ut nos docent hujus pontificis epistolæ. Anno 1320. die octavo introitus Decembris, con- sensit cum senescallo Aquitaniae ( Guyenne) & cum Amanevo d’Albret domino de Mayen- ne, quibuscum contendebat de jurisdictione in leprosos ; ut ab electis judicibus causa dirimeretur. Hoc in instrumento quod asservatur in tabul. d’Albret, appellatur Arnaldus-Gar- stas. Unde inferimus, facile ex uno episcopo factos esse duos, nam cum ad arbitrium moao ap- AQUENSIS. 1050 pellaretur Garsias-Arnaldi de Caupene, modo Arnaldus GarsiaS, vel etiam simpliciter Arnaldus de Caupene, incaute quidam eundem episcopum in duos secuerunt. In ejus haud dubie gratiam ipsius pater, vir potentisiimus æque ac nobilisiimus, qui strenue regis Philippi Pulcri partes tutatus est contra Bonisacium VIII.munificum erga ecclesiam sanctæ Mariæ se præbuit. Ipse xenodochio Duraneo ceffit mediam partem decimæ de Ba- stida & de V illa-sranca, petente Margarita co- mitisia Fuxi &Benearnensi vicecomitissa. Anno 1326. transegit cum capitulo quod ei quædam cessit, ad vitam : hic annus ruit ultimus vitæ nostri episcopi de quo in necrologio ita legitur : VI. idus Januarii obiit Garsias-Arnaldi de Caupena epijcopus Aquensis, juxta altare majus m parte meridiani dextra anno Domini m.ccc.xxv 1. Multa ex his quæ de eo referuntur desumta sunt ex antiquis domte de Caupene documentis. In quadam charta de bonis intestatorum, & pecunia papæ solvenda, carpitur Raimundus Durandi, senescallus Landarum jam desun » ctus, quod non modicam partem thesauri Gar- siæ Arnaudi de Caupenne, nuper episcopi A- quensis, fecisset occupari : Data est 2. Junii I333* XXXI. BERNARDUS II. Bernardus, ut legitur in litteris Clementis V L non Bertrandus, episcopiiS creatus est die 31. Januarii ejusdem anni, quem alii 1326. alii 1327. computabant, pro vario more inchoandi annum. In multis chartis S. Bernardi prope Baionam cognominatur de Lipasse. Porro non electione capituli pervenit ad hanc sedem, sed collatione a Johanne— XXII. papa ; sic enim legitur in veteribus actis : Pofi mortem Garfias-Arnaldi de Caupene, canonici elegerunt Guillelmum de Podio-alto, ejus nepotem, canonicum & archi- ’diaconum Aquensem. Et cum prope esset ut confirmaretur a Guillelmo archiepiscopo Auxitano, prohibitus efi a Johanne XXII. qui episcopatum contulit Bernardo. Hic erat nepos ex sorore Guillelmi Petri de Godino cardinalis ; cqgno- menque habebat de Lipos ea, juxta clariss Ba- luzium. Bernardus commemoratur in veteri instrumento Aquensis ecclesiæ anno 1328. & in tabulis S. Bernardi prope Baionam, annis 1330. U33-I341*Postea Jerosolymam petiit, & post vi- si tatum Domini sepulcr um de partibus transma- rinis cum rediret, & cum prope civitatem Aga- • thensem transiret >quidam Johannes Bertherii, & alii prædones ex civitate Agathensi.eum ejusa que comites lpoliaverunt & in carcerem conjecerunt : qua de re Clemens VI. scripsit ad episcopos Agathensem, Biterrensem, & Magalo- nensem, nec non ad Philippum Francorum regem ahno 1347. Iterum rediisse Bemardum ad terram sanctam conjicimus, ex facultate ei concessa ab In- nocentio VI. hujus Iacræ peregrinationis susci- piendæ, epistola data anno VI. fui pontificatus 2. nonas Martii, seu anno 1358. Sed conjicimus- eum longe antea episcopatum abdicasse.