Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/566

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


io ; s E C CL E SI / regem anno 1598. ut scribit Valsinghamus in 1 Richardo II. Anno 1405. adfuit dedicationi capellæ Bituricensis. Sub hoc episcopo mota est quæstio de sepulturis contra Franciscanos, quam compositam legimus, sed quibus conditionibus non additur. Hujus præsulis elogium scripsit his verbis Ga- briel Lurbeus Burdegalensis in opusculo de illustribus Aquitaniæ viris : Petrus de Bofco Aquitanus, Burdegalensts etcleste canonicus, suit, ut tempora ferebant, humanitatis studiis deditus, & litterarum sucrarum, non ignarus, & ob eam rem in episcopum Aquensem electus est. stjuo in munere ita fe gessit, ut pauperum alumnus vocitatus stt. j Ecclesiam Burdegalensem maxime coluit, quam & dominatu Vertullii in Medullis, & pluribus arctis muneribus donavit. Illius nomen ex tat hodie insculptum in instgnibus vitrariis, quibus ejusdem ecclesia delubrum ornavit : moriens instgnis pietatis &(anctimonia exemplum successoribus reliquit. hucusque Lurbeus. XXXVIII. PETRUS IV. Oihenartus dicit se legisse in quibusdam Burdegalensis ecclesiæ monumentis, quemdam Petrum de la Colta, fuisse Aquensem episcopum, circa hoc tempus. Sammarthani vero monent ( eum fuisse Petrum de Castelnau ex abbate S. Johannis de Castella evectum ad episcopatum Aquensem, regnante Henricorege, & Arnal- do de Baylenx prætore hujus urbis, anno 1410. In collectionibus Rimerii tom. VI11. in litteris ad regem Navarræ fit mentio libelli cujus- dam supplicis oblati anno 1411. die 18. Decembris a Petro episcopo Aquensi & canonicis.For- te is est P.quem nosterD.Edmundus Martenne testatur se legisse notatum annis 1412. & 1415. in tabulis Sorduensibus. Idem dicit in veteri monumento A quensi occurrere episcopum A- quensem nomine Garsiam-Arnaldi, anno 1411. Is forte de episcopatu contendebat cum Petro ; nam cum hoc tempore non unus pro legitimo papa haberetur, facile poterat fieri ut plures de eodem episcopatu disceptarent, muniti diversorum summorum pontificum bullis. XXXIX. NICOLAUS. Nicolaus Aquensis episcopus, anno 1416. menfe Decembri admistus est in concilio Con- stantiensi, seffione xxvI. tanquam oratorCaroli regis Navarræ, cum Guillelmo Arnaldi Baionensi, episcopo. Anno sequenti missus est in Italiam a Carolo rege Franciæ, & a Carolo præfato rege Navarræ, ad Jacobum regem e carcere liberandum, & componenda gravia disiidia inter ipsum & Johannam Neapolitanam reginam ejus uxorem, ut docent litteræ Mar- tim papæ V. datæ anno 1. ejus pontificatus, xvn. cal. Decembris, Christi anno 1418. Nicolaum adhuc sedisse anno 1421. legimus. X L. FRANCISCUS I. Franciscus hucusque incognitus inter A- qucnses prodit antistites ex tabulis Sorduensi- A Q U E N S I S. 1054 bus, in quibus notaturannis 1423. & 1424. teste. D. Edmundo Martenne, qui chartas hujus monasterii propriis usurpavit oculis. * XLI. GARSiASII. i Garsiam-Arnaldi, eodem Martenno sponso- re admittimus ; ejus enim nomen vir oculatis- simus observavit in charta Aquensis ecclesiæ anni 1424. ; Sammarthani commemorant Garsiarf>-Ar- naldum de Sega, episcopum Aquensem, postea Baionensem, anno 1444. sed dubium videtur utrum cum nostro Garsia-Arnaldi idem sit ; imo alium esse infra ostendemus ; & quidem mortuo nostro Garsia-Arnaldi, duo creati sunt episcopi, unus a Concilio Basileensi > alter ab Eugenio papa quarto, unus nomine Bernardus, alter Garsias, vel Garsianus. De utroque dicendum. XLII. BERNARDUS III. j Qui Bernardum hunc Laplanchium, al. de Planca Cognominatum, Aquensibus episcopis accensent Oihenartus, Frisonus in Gallia purpurata & Sammarthani, dicunt eum monachum fuisse ordinis sancti Benedicti, episcopumque factum esse in concilio Basileensi, anno 1427. postea donatum cardinalitia purpura & titulo SS. Nerei & Achillei, anno 1440. IV. idus Octobris, a Felice pseudo-papa. Quod autem fuerit episcopus Aquensis probatur ex concilio Florentino, ubi hoc titulo insignitur. Constat in concilio Constantiensi quemdam sæpe commemorari doctorem Bernardum Laplanchium, aut de Planca appellatum. Recensetur quoque inconcilio Basileensi anno 1439. & in Florentino, anno 1440. quidam Bernardus Aquensis episcopus : at forsan cuipiam videbitur potius episcopus Aquensis in Italia, sub metropoli, ni fallor, Mediolanensif, quam in Gallia ; nam episcopi omnes cum eo recensiti fuere Itali. Quod addunt Sammarthani adeo sæviisse hunc præsulem in capitulum /ut papa concedente fuerit exemtum ab omnimoda potestate & jurisdictione episcopali, pertinet ad alium episcopum nomine Bertrandum. Ex his videretur minime certum esse præfatum Bernardum unquam in cathedra Aquensi, Auxitanæ metropoli : subjecta sedisse, nisi opportune nobis adfuisset epistola Henrici Angliæ regis ad concilium Basileense, ad quod ut orator hujus regis missus est. Hanc epistolam aliquando daturus est noster D. Edmundus Martenne : præterea ex collectione Rimerii Angli tom. X. constat Bernardum de Planoa, electum episeo- pum Aquensem contendisse de hujus urbis episcopatu cum Guifiario de Lexagne, promoto ab hugenio papa, cui adhærendum esse, non Bernardo rex Angliæ jussit decreto dato 13. Julii anni 1440. Præterea exstant litteræ se- nescalli Aquitaniæ contra Bernardum, datæ die 1. Martii anni 1441. XLIII.