Jump to content

Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/709

E Wikisource
Haec pagina emendata est
3
ECCLESIÆ ABIENSIS.
Acessis, approbatis, & innovatis quibus omnibus & ſingulis etiamſi pro illorum ſufficienti derogatione alias & illis eorumque totis tenoribus ſpecialis, ſpecifica, expreſſa, & individua, ac de verbo ad verbum, non autem per regulas generales idem importantes, mentio ſeu quævis alia expreſſio habenda, aut aliqua alia exquiſita forma ad hoc ſervanda foret, tenores hujuſmodi ac ſi de verbo ad verbum nihil penitus omiſſo, & forma in illis tradita obſervata inſerti eſſent præſentibus, pro ſufficienter expreſſis & inſertis habentes, illis alias in ſuo robore permanſuris hac vice dumtaxat harum ſerie ſpecialiter & expreſſe derogamus contrariis quibuſcumque. Præterea etiam volumus quod taxa fructuum, reddituum, & proventuum menſæ olim epiſcopalis nunc archiepiſcopalis Albienſis, in libris cameræ deſcripta, propterB ſeparationem & diſmembrationem annuarum quindecim millium librarum hujuſmodi, diminui ſeu alterari nullo modo poſſit ; ſed in ea quantitate in qua hactenus fuit perpetuo remanere debeat : & e contra eccleſiæ Bituricenſis taxa, propter novum hoc reddituum augmentum amplificanda non ſit, cum antea inopiæ menſæ archiepiſcopalis non congrueret. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam noſtræ ſegregationis, diviſionis, ſeparationis, diſmembrationis, exemtionis, liberationis, inſtitutionis, ſubjectionis, ſuppoſitionis, unionis, annexionis, incorporationis, conceſſionis, decreti, derogationis, & voluntatis infringere, vel ei auſu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præſumſerit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri & PauliC apoſtolorum ejus ſe noverit incurſurum. Datum Romæ apud ſanctam Mariam majorem, anno Incarnationis Dominicæ milleſimo ſexcenteſimo ſeptuageſimo octavo, quinto nonas Octobris, pontificatus noſtri anno ſecundo.

II.

Inſtrumentum cujuſdam concambii inter Mironem epiſcopum, & Adalardum abbatem S. Eugenii ex una parte, & Amelium cum uxore ſua Avana ex altera, ex quo inſtrumento conſtat de tempore Mironis epiſcopi Albienſis.
Ex archivo B. Cæciliæ Albienſ. PLacuit atque convenit inter domini Mironi epiſcopi & Adalardi abbati, ſeu illa congregationeD S. Eugenii, ex alia parte Amelio & uxore ſua Avanæ, quod inter ſe concambiare debuerunt, quod ita rero & fecerunt. Inprimis dedit Miro epiſcopus & Adalardus abba, cum illa congregatione S. Eugenii, Amelio & uxori suæ Avanæ, illo alode quæ dicitur Lauſa, cum ipſa ecclesia quæ eſt fundata in honore ſancti Juliani, quantum ad ipſo alode pertinet, quiſtum vel inquirendum, torum & ab integrum, nos vobis donamus in concambio : & in contra dedit Amelius, & uxor ſua Ava illo alode de Savanencus, quæ de partibus Matfredo nobis advenit ; quantumcumque in ipſo alode Savanengus, vel de illas Volvenas, quæ Matfredus viſus fuit habere vel poſſidere ; exceptis illa vinea Aboneſca ; totum & ab integrum nos vobis donamus in concambio, ita ut poſt hac die, Deum propitium habeatis, teneatis, poſſideatis, & faciatis quicquid facere volueritis. Dc repetitione vero, ſi qui nos ipſi aut ullus homo fuerit qui hoc ire aut inquietare præſumserit ; qui hoc fecerit, componat vobis ** forte quod lex eſt. quod lexem, & quod repetit non valeat vindicare ; ſed ſtabilis permaneat, omnique tempore cum ſtipulatione annixa. Facta carta conſcambiaria iſta sub die feria ſecunda in menſe Junii anno sexto regnante Lodoico rege. Signum Miro epiſcopus. Signum Adalardi abbatis. Signum Amelius capriſcolis, Magfredus canonicus, Benedictus canonicus, Benjamin canonicus.

III.

De Mirone epiſcopo Albienſi pro S. Salvio.

Ex chartul. S. Salvii. MUltum declarat auctoritas & lex Romana, & : Gotha, ſive Salica, ut qualiſcunque homo res ſuas proprias in Dei nomen licentiam habeat donandi vel cedendi. Quapropter in Dei nomine Raimundus & Aimericus cedimus vel donamus Domino Deo & ſancto Salvio Albienſi epiſcopo....... alode in pago Albienſe, in manu Mironi epiſcopi. In tali vero ratio ut Mirus epiſcopus & Gauſbertus abbas, cum clericis S. Salvii faciant eccleſiam in honore S. Salvii, in ipſo alode ; & ſit ipſa eccleſia in ſua honore omni tempore, in communia S. Salvii, cum ſuas adjacentias, & cum ipſas fines, de vas meridie adjacentia uſque ad gutta ad currente : de vas oriente ad gutta currente de alia parte.... uſque ad honorem Mafredo de alia parte, uſque ad parochia ſancta Martiana, &c.

IV.

Ebraldi præpoſiti Albienſis teſtamentum.

Ex chartar. Albienſi. IN nomine æterni Dei & Salvatoris noſtri Jesu Chriſti, incipit brevis codicellus sive diviſionalis, quomodo diviſit Ebraldus præpoſitus alodes suos. Imprimis dono Bernardo epiſcopo illa eccleſia de Padalnag, cum ipſo eccleſiaſtico, & cum alio alode meo, quem ego ibi viſus ſum habere, cum mansos, & terras, vineas, & boſcos, quantum in ipſo agro viſus ſum habere vel poſſidere, totum & ab integrum, tibi jam dicto Bernardo epiſcopo dono : in tali vero ratione, ut quandiu vivis, teneas vel poſſideas ; & poſt tuum diſceſſum, S. Salvii, & ad ejus rectores remaneat in communia ipſe alodus, cum omni integritate ; & non habeas licentiam, neque tu neque alius, vendere nec alienare de communia S. Salvii. Illum alodem meum de Iſartis dono Witardo archidiacono, ut teneat dum vivit, & poſt ſuum diſceſſum sanctæ Ceciliæ remaneat in communia ; illo manſum de Dalingis, ubi Benedictus eviſus fuit manere, Gauſberto preſbitero remaneat, & poſt ſuum diſceſſum S. Salvii remaneat. Illum manſum ubi Rogerius viſus fuit manere in Aribergos, dono Benedicto fidele meo dum vivit ; & poſt ſuum diſceſſum S. Salvii remaneat. Facta carta iſta ſub die feria. vii. in menſe Martio anno x. regnante Lotario rege.

V.

Litteræ Froterii Albienſis epiſcopi de conſecratione & dotatione Eccleſiæ Galliaci.

Ex tabul. Galliac. ANno ab incarnatione Domini dcccclxxii. In nomine Patris & Filii & Spiritus ſancti. Amen. Ego Froterius dictus epiſcopus, hac ſacra conſecratione qua ad honorem Dei Omnipotentis, beatæ Mariæ ſemper virginis, & S. Joannis Baptiſtæ, & omnium ſanctorum martyrum, hoc altare conſecramus pro amore Dei, & redemtione animæ meæ, & amimarum parentum meorum, in præſentia domini Folcranni epiſcopi Lodovenſis, & domini mei Rcgimundi comitis, & dominæ meæ ** Gerfeudis & Girfeudis Gerſendis[1] comitiſſæ, & aliorum plurimorum hominum. Huic monaſterio Galliacenſi dono & concedo Vallem Caninam, illos pinos & cambilegos, & ** Salezetiam Salheriam, & eccleſiam, de Brencia (Brens) cum omnibus appendiciis ſuis, de Falgueras, & Montonum (Montans) cum eccleſia & cum campanis, & Donazat, & Feuguerias, & illos manſos de Teſcoat, & eccleſiam de Brancona, & de Brens, cum omnibus quæ ad eam pertinent. Et eccleſiam S. Jacobi de Brens, cum omnibus quæ ad eam pertinent, & eccleſiam S. Petri de Galliaco. Et omnes honores hos ſupradictos huic monaſterio Galliacenſi dono & con-


Tomus 1
Aij
  1. Prior uxor Raymundi comitis laudatur adhuc in litteris Raymundi de conſtructione monaſterii S. Pontii Tomerienſis. Altera hujus comitis uxor Berta vel Bertana commemoratur in Raymundi teſtamento.