Jump to content

Pagina:Gauss, Carl Friedrich - Werke (1870).djvu/134

E Wikisource
Haec pagina emendata est
124
de formis secundi gradus.

Simili modo repraesentatio secunda pertinere invenitur, faciendo μ = 2, ν = −1, ad valorem +4. Quare ambae repraesentationes ad valores oppositos pertinent.


Antequam ulterius progredimur, observamus, formas quarum determinans =0, ab investigationibus sequentibus prorsus exclusas esse, quippe quae theorematum concinnitatem tantummodo turbarent, adeoque tractationem peculiarem postulent.


Forma aliam implicans, sive sub alia contenta; transformatio, propria et impropria.
157.

Si forma F, cuius indeterminatae sunt x, y, in aliam F′ cuius indeterminatae sunt x′, y′ per substitutiones tales x=αx′+βy′,  y=γx′+δy′ transmutari potest, ita ut α, β, γ, δ sint integri: priorem implicare posteriorem, sive posteriorem sub priori contentam esse dicemus. Sit forma F haec axx+2bxy+cyy forma F′ vero haec a′x′x′+2b′x′y′+c′y′y′ habebunturque sequentes tres aequationes: a′= aαα+2bαγ+cγγb′= aαβ+b(αδ+βγ)+cγδc′= aββ+2bβδ+cγδ

Multiplicando aequationem secundam per se ipsam, primam per tertiam, et subtrahendo fit deletis partibus se destruentibus b′b′−a′c′=(bb−ac)(αδ−βγ)2 Unde sequitur, determinantem formae F′ per determinantem formae F divisibilem et quotientem esse quadratum; manifesto igitur hi determinantes eadem signa habebunt. Quodsi itaque insuper forma F′ per similem substitutionem in formam F transmutari potest, i. e. si tum F′ sub F, tum F sub F′ contenta est,