Jump to content

Pagina:Gauss, Carl Friedrich - Werke (1870).djvu/87

E Wikisource
Haec pagina emendata est
77
moduli qui sunt numeri compositi.

utrum numerus compositus sit residuum necne, si modo, quid sint singuli ipsius factores constet. Quamobrem in tabula II numeros primos tantummodo recepimus. Oeconomia huius tabulae haec est. In margine positi sunt moduli[1], in facie vero numeri primi successivi; quando ex his aliquis fuit residuum moduli alicuius, in spatio utrique respondente lineola collocata est, quando vero numerus primus fuit non-residuum moduli, spatium respondens vacuum mansit.


De modulis, qui sunt numeri compositi.
100.

Antequam ad difficiliora progrediamur, quaedam de modulis non primis adiicienda sunt.

Si numeri primi p, potestas aliqua pn pro modulo assumitur (ubi p non esse 2 supponimus), omnium numerorum per p non divisibilium moduloque minorum altera semissis erunt residua, altera non-residua, i. e. utrorumque multitudo =12(p1)pn1.

Si enim r est residuum: quadrato alicui congruus erit, cuius radix moduli dimidium non superat, vid. art. 94. Iam facile perspicitur, dari 12(p1)pn1 numeros per p non divisibiles modulique semisse minoribus; superest itaque ut demonstretur, omnium horum numerorum quadrata incongrua esse, sive residua quadratica diversa suppeditare. Quodsi duorum numerorum a,b per p non divisibilium modulique semisse minorum quadrata essent congrua, foret aabb sive (ab)(a+b) per pn divisibilis (posito i. q. licet a>b). Hoc vero fieri non potest, nisi vel alter numerorum ab, a+b per pn fuerit divisibilis, quod fieri nequit, quoniam uterque <pn, vel alter per pm alter vero per pnm, i. e. uterque per p. Sed etiam hoc fieri nequit. Manifesto enim etiam summa et differentia 2a et 2b per p foret divisibilis adeoque etiam a et b contra hyp. — Hinc tandem colligitur inter numeros per p non divisibiles moduloque minores 12(p1)pn residua dari, reliquos quorum multitudo aeque magna, esse non-residua, Q. E. D. — Potest etiam theorema hoc ex consideratione indicum derivari simili modo ut art. 97.


101.

Quivis numerus per p non divisibilis, qui ipsius p est residuum, erit residuum

  1. Quomodo etiam modulis compositis carere possimus, mox docebimus.