Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/469

E Wikisource
Haec pagina emendata est
447

nesciebat, sed merens ac plorans ibat, dicens: Heu michi, quia ante ut arbor pollebam, sed modo penitus nudatus sum! Heu michi, quia multitudine militum circumdari solebam, sed modo solus remanens nec filios sum concessus habere! Memento, domine, quoniam tu michi dixisti, quia oportet me[1] temptari, sicut Job; ecce, plus quam Job aliquid in me fieri vides; ille enim, etsi omnibus[2] nudatus fuerit, tamen stercus habuit, super quo sedere potuit; michi autem nichil horum remansit; ille amicos sibi compacientes habuit; ego feras habui in amicos, qui filios meos rapuerunt; illi uxor est relicta, a me vero ablata. Da requiem, domine, tribulacionibus meis et pone custodiam ori meo, ne declinet cor meum in verba malicie et ejiciar a facie tua. [91] Hiis dictis cum lacrimis ad quendam vicum abiit et data mercede sibi agnos illorum hominum per annos quindecim custodivit. Filii autem ejus in altero vico sunt educati, nec se fratres esse sciebant. Dominus autem navis uxorem Eustachii conservavit, nec eam ille alienigena cognovit, sed pocius eam intactam dimittens vitam finivit. Imperator autem et populus romanus plurimum ab hostibus molestabatur, et recordatus Placidi, quam strenue contra eos dimicasset, de ejus subita mutacione pluries tristabatur; direxitque multos milites per diversas mundi partes, promittens omnibus, qui eum invenirent, multas divicias et honores. Quidam autem ex militibus, qui aliquando Placido ministraverant, ad ipsum vicum, in quo degebat, venerunt, quos Placidus de agro veniens et considerans, eos ex incessu protinus recognovit et ingemiscendo perturbari cepit, cogitans dignitatem, quam olim habuit, et in corde suo dixit: Domine, sicut istos, qui aliquando mecum fuerunt, preter spem nunc vidi, da, ut conjugem meam videre possum, nam de filiis scio, quod[3] a feris comesti sunt. Venit enim ad eum vox, dicens: Confide, Eustachi, quia cito honorem tuum recuperabis et filios et uxorem recipies. Cum igitur militibus obviasset, ipsi eum minime cognoverunt. Cumque eum salutassent, quesierunt, si aliquem peregrinum, nomine Placidum, cum uxore et cum duobus filiis cognosceret? Ille autem se nescire professus est; ad preces tamen ejus in hospicium diverterunt, et Eustachius eis serviebat, et recolens pristinum statum suum lacrimas continere non poterat; egressus autem foras faciem suam lavit, et iterum rediens eis serviebat. Illi vero considerantes adinvicem dixerunt: Quod similis est hic homo illi, quem querimus. Et respondens alter dixit: Valde similis est; consideremus igitur, si habet signum cicatricis in capite, quod sibi in bello accidit. Et respicientes et signum videntes ipsum esse, quem querebant, pro-

  1. me] orig. te.
  2. omnibus] orig. oivbus.
  3. quod] orig. quam.