Jump to content

Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/470

E Wikisource
Haec pagina emendata est
448

tinus cognoverunt, et insilientes et osculantes eum de uxore sua et filiis sciscitati sunt; qui dixit eis, quod filii mortui essent, et uxor detenta. Vicini autem omnes ad spectaculum concurrebant, dum milites virtutem et primam gloriam narrabant; tunc preceptum imperatoris milites ei exposuerunt, et optimis vestimentis ipsum induerunt. [91b] Post inter quindecim dierum ad imperatorem venerunt; qui ejus adventum audiens eidem protinus occurrit et in oscula ejus ruit. Narravit omnibus per ordinem cuncta, que sibi acciderant; statimque ad magisterium milicie trahitur et idem officium, quod prius, exercere compellitur; qui numeratis militibus et paucos contra hostes esse cognoscens jussit tirones colligere per omnes civitates et vicos; contigit autem et illam terram describi, in qua filii sui educati fuerant, ut darent duos tirones. Universi autem ejus loci incole illos duos juvenes tamquam ceteros adeptiores magistro militum consignaverunt. Videns ergo illos duos juvenes elegantes et morum honestate compositos, cum sibi plurimum placuissent, inter primos in acie ordinavit, et sic profectus ad bellum, subjectis hostibus exercitum suum tribus diebus in quodam loco, ubi uxor sua paupercula manebat, requiescere fecit, in cujus domo hi duo hospitati sunt; ignorantes tamen, quod mater eorum esset, et sedentes circa meridiem et mutuo confabulantes exponebant sibi invicem de infancia sua. Mater vero e contra sedens, que ipsi referebant, attencius audiebat. Dixit enim major minori: Ego dum infans essem, nichil recolo, nisi quod pater meus magister militum erat et mater mea valde speciosa, duosque filios habuit, scilicet me et alium minorem me, qui eciam ipse valde speciosus erat; accipientesque nos parentes nostri egressi sunt de domo nocte ingressique navem, nescio quo euntes. Cumque autem de navi egrederemur, mater nostra, quomodo nescio, in mari relicta est; pater noster portans nos duos, pergebat flens, perveniensque ad quendam[1] fluvium transivit cum fratre meo minori, et me super ripam fluminis reliquit. Cum autem reverteretur, ut me acciperet, lupus venit et illum infantem rapuit; et antequam ad me appropinquaret, leo de silva exiens me rapuit et in silvam duxit. Pastores vero me de ore leonis eripuerunt, et nutritus sum in illa possessione, in qua et ipse scis, et non potui scire, quid factum sit de patre meo, neque de fratre. Audiens hec minor frater, cepit flere et dicere: Per deum, ut audio, frater tuus ego sum, quoniam, qui me educaverunt, michi dixerunt, quomodo me eruerunt de faucibus lupi. Et in amplexibus ruentes osculabantur se invicem et fleverunt. Audiens hoc mater eorum et

  1. quendam] orig. quandam.