Juvenis turbatus accepto comitatu navem ascendens tendens in patriam Tyrum, sed post recessum adolescentis vocavit rex dispensatorem suum, Thaliarchum [120b] nomine, cui ait: Taliarche secretorum meorum magister fidelissime, scias, quod Tyrus Appollonius invenit questionis mee solucionem! Ascende ergo confestim navem ad persequendum eum, et cum perveneris Tyrum, quere eum et cum ferro vel veneno interfice eum! Reversus dum fueris, premium magnum accipies. Thaliarchus scutum accipiens pecuniamque pergens ad patriam juvenis venit. Appollonius vero prius venit et ad domum suam introivit, apertoque scrinio omnes libros respexit et nihil aliud invenit, nisi quod regi dixerat, et dixit intra se: Ni fallor, Antiochus rex impio amore diligit filiam suam. Et recogitans secum dixit: Quid agis, Appolloni? Conclusionem ejus solvisti et filiam non accepisti. Ideo delatus es a deo, ut non morieris. Continuoque jussit sibi naves preparare et eas centum millibus modiorum frumenti onerari et multo pondere auri et argenti et veste copiosa, et cum paucis secum fidelissimis hora noctis tercia navim ascendit tradiditque se alto pelago. Alia vero die queritur a civibus suis et non invenitur. Meror ingens nascitur, quod amantissimus princeps patrie nusquam comparuit, planctus magnus erat in civitate, tantus vero amor civium circa eum erat, ut multo tempore tonsores cessarent, publica spectacula tollerentur, balnea clauderentur, non templa nec tabernas quisquis ingreditur, et cum talia agerentur, supervenit Thaliarchus, qui a rege Antiocho ad necandum missus erat, et videns omnia clausa, dixit quidam puero: Indica mihi, si vivere velis, ex qua causa civitas ista in luctu moratur? Ait puer: O carissime, nescis tu illud? Quid interrogas? Civitas hec in luctu moratur, quia Appollonius princeps patrie hujus ab Antiocho rege regressus nusquam comparuit. Thaliarchus cum hoc audisset, gaudio plenus ad navem rediit et Antiochiam intravit, ingressusque ad regem ait: Domine mi rex, letare, quia Appollonius vos timens nusquam comparuit. Rex ait: Fugere quidem potest, sed effugere non potest. Statim hujusmodi edictum posuit: Quicunque Appollonium Tyrum contemptorem regni mei exhibuerit, accipiet quinquaginta talenta auri; qui vero caput ejus, centum accipiet. Hoc facto non tantum inimici sed amici cupiditate seducti ad persequendum Appollonium properabant. Querebatur vero Appollonius per mare, per terras, per silvas, per universas indagines, et non inveniebatur. Tunc rex jussit sibi classes navium preparari ad persequendum juvenem, sed et moram facientibus, qui classes sibi navium preparabant, Appollonius Tharsim devenit et deambulans
Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/534
Appearance