Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/540

E Wikisource
Haec pagina emendata est
518

pater optime, quoniam clementia permisit mihi, ut rescribam, rescribo: Illum naufragum volo in conjugem habere. Rex cum legissit voluntatem puelle, ignorans, quem naufragum diceret, respiciens ad juvenes ait: Quis vestrum naufragium passus est? Unus ex illis nomine Ardonius dixit: Ego passus sum naufragium. Alius ait: Morbus te consumat nec salvus nec sanus sis, cum sciam te coetaneum meum! Portam civitatis nunquam exiisti! Ubi naufragium fecisti? Rex cum non invenisset, quis eorum naufragium fecisset, respexit Appollonium dicens: Tolle codicillos et lege! Potest enim fieri, quod ego non noverim; tu intelligis, qui presens fuisti. Appollonius acceptis codicillis velociter percurrit, et ut sensit se amari, erubuit. Cui rex ait: Appolloni, invenisti naufragum? At ille pre rubore pauca dixit; rex vero cum intellexit, quod filia eum voluit, aliis ait: Dum tempus fuerit, veniam ad vos. Illi vero valedicentes recesserunt. Ipse vero solus introivit ad filiam suam et ait: Quem tibi elegisti conjugem? Illa autem prostravit se cum lacrimis et ait: Pater carissime, naufragum Appollonium peto. Rex cum lacrimas filie sue vidisset, levavit eam a terra et sic alloquitur dicens: Nata dulcis, noli de aliqua re cogitare, quia talem concupisti, quem et ego; ut enim vidi, quia et amando factus sum pater, diem tibi nuptiarum sine mora constituam. Postera ergo die vocantur amici vicinarum urbium ad regem, quibus ait: Carissimi, filia mea vult nubere Appollonio magistro suo; peto itaque, ut vobis omnibus sit leticia, quia filia mea prudenti viro sociatur. Hec igitur dicens constituit diem nuptiarum. Que cito concepit, et dum puerum in utero haberet, accidit, quod cum ambularet cum rege Appollonio viro suo juxta litus maris, vidit navem speciosam. Cognovit eam Appollonius, quod esset de patria sua; conversus ad nauclerum ait: Unde venis? At ille: A Tyro. Appollonius ait: Patriam meam nominasti. Alter respondit: Ergo Tyrus es tu? Et ille: Ut dicis. Nauclerus ait: Nosti aliquem patrie illius principem, nomine Appollonius? Nauclerus dixit: Peto ubicunque illum videris, dicas ei, ut gaudeat et exultet, quia rex Antiochus fulmine percussus est cum filia sua, opes autem regni Antiochie reservantur Appollonio. Appollonius ut hoc audivit, plenus gaudio ad conjugem suam ait: Peto itaque, ut me abire permittas ad percipiendum regnum. Illa ut audivit, profusis lacrimis ait: O domine, si in longinquo itinere esses constitutus, ad partum meum festinare debueras, et modo recedere velis, cum juxta me sis; sed si hoc velis, pariter navigemus. Et veniens ad patrem ait: O pater, letare et gaude, quia sevissimus [124] rex Antiochus cum