Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/630

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

608

cludendo Cristi passione, per quam salvati sumus, quia nullo modo potest hoc facere et per consequens nec animam habere si parve penitencie te subjicis. Et si sic feceris, judex i. e. discretus confessor judicium contra dyabolum dabit per viam penitencie ut se de ceteris tecum non occupet. Studeamus ergo.

196, germ. 81.

Ezechias regnavit Rome qui tres filios habuit, quos multum dilexit. Rex ac imperator iste continue rixas habuit contra regem Egipti et omnia bona sua expendidit preter unam arborem, que in se magnam habuit virtutem sic quod omnes infirmi qui de fructu ejus comederunt, sanitatem pristinam habuerunt excepta lepra. Cum autem idem rex usque ad mortem iufirmaretur et quod evadere non posset, fecit vocare primogenitum dicens: In tantum te et fratres tuos dilexi, quod omnia que habui in rixa et gwerra expendidi preter unam arborem; sed quia tu es primogeuitus meus de eadem arbore tibi lego omue quod est sub terra. Alio vero filio vocato de- dit omne quod erat in altitudine et in summitate. Tercio vero ait: Tu es filius meus junior; tibi lego omne quod est siccum et humi- dum in illa arbore. Illi vero regraciaverunt patri dicentes : Deus celi et pater celi et terre retribuat tibi pro hac donacione vitam eternam, et sic emisit spiritum et honorifice sepultus. Quo facto primogenitus cepit arborem occupare quia esset sua propria. Hoc audiens secundus filius dixit, qua de re lignum occuparet. Ac ille: Jure hereditario, quia pater meus dedit mihi de illa omne quod est sub terra et ideo totam arborem tamquam meam occupare volo. Ait secundus filius: Pater meus dedit mihi summitatem arboris et latitudinem et ideo arbor est mea in tantum sicut et tua. Hoc audiens junior frater dixit : Carissimi, quare arborem magis vultis habere, quam ego, quia pater meus dedit mihi de ligno omne quod est siccum et humidum? est ergo arbor intantum mea sicut et vestra. Sed audite me, fratres, ne discordia inter nos fiat. Eamus ad regem qui est prope nos, quod nos judicaverit auditis nostris racionibus, tunc simus contenti. Ac illi dixerunt: Cousilium bonum est, et perrexerunt ad eum et unus- quisque racionem suam regi proposuit. Rex cum audisset racioues eorum dixit primogeuito : Tu petis illud de arbore quod est sub terra, ergo oportet ut primitus sis minutus de sanguine tui corporis, et fecit balneatorem sanguinem de dextro brachio extrahere. Hoc