Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/337

E Wikisource
Haec pagina emendata est

DE INSTAURATIONE STUDIORUM


Ad Clementem xi pontificem maximum


Cupientem saepenumero me retegere vitia studiorum et rationem emendandarum artium, diuturnis cogitationibus mihi collectam, pandere meditantem, revocavit modo semidoctorum insolentia, qui rationibus iisdem, quibus doctrinae famam peperere sibi etiam tuentur, audacia nempe sua et errore alieno, modo vero in tanta oblivione publicae utilitatis abduxit exitus aliqua desperatio, cum animo vix unus aut alter occurreret, qui quam posset maxime, idem et vellet opem ferre doctrinis.

At postquam, Clemens optime, divinarum humanarumque rerum potestas ad te devenit et literae spem innocentia securitatem recuperavi, redditus est etiam ille mihi animus erga studia, quem abstulerat obtrectatio perditissimorum hominum, qui, cum gravioribus doctrinis irascerentur et literulis eorum ridicule inflarentur, suum in me stomachum eruperunt, quem voce atque scriptis cultum severiorum artium excitaturum suspicabantur; suisque vitiis mihi per summam impudentiam tributis, meam tenuem qualemcumque operam studiosis eripere voluerunt.

Quando igitur nos, qui vix per livorem et insolentiam illorum recte sentiendi facultatem retinebamus, nunc, tuo sub imperio, libertatem etiam recepimus recte dicendi, ut jam liceat impune prae nobis ferre meliora, non gravabimur ea repetere animo atque in medium adferre quae diffluxerant, nec pudebit eadem ad tuum, sapientissime Pontifex, adducere judicium ut omnia si respueris, nos errore liberemur; si quae vero tibi probentur, ea conferantur