Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/338

E Wikisource
Haec pagina emendata est
336
orationes

ad emendationem studiorum: itaque alterutrum, vel mihi privatim vel aliis publice prosim. Praesertim cum studiorum regimen, nusquam sit magis quam Romae necessarium, ubi praemia potius doctrinarum, quam ipsae doctrinae appetuntur, ideoque plura perturbate ac praemature arripiuntur ab adolescentibus, opinionem tantum eruditionis, non sine fraude publica, saepe apud principes ambientibus. Etenim utilius est tum publice tum privatim ignorare prorsus literas, quam profiteri falsas, cum longe crebriores errores ex variarum rerum confusa cognitione, quam ex earum ignorantia oriantur. Quo plura enim perverse discimus, eo majorem facultatem ad alios ac nosmetipsos decipiendos adipiscimur.

Quod si studia literarum ab recta institutione deerrasse ostendero, ut certe deerrarunt, per quem unquam reducentur in viam, nisi per eam potestatem quam ingeniis et moribus expiandis atque ad rectam operum et sententiarum normam referendis Christus inter homines locavit ? Nam, ut ait Plato, non suam tantum princeps debet curare, sed et aliorum etiam colere atque augere virtutem.

Eam vero potestatem quisnam mortalium ad cultum literarum libentius quam tu flexerit atque felicius, qui per doctrinarum seriem, continenti laborum cursu, ad hunc dignitatum verticem evolasti, quique privatus adhuc regiam benefícentiam bonis artibus adeo exhibuisti ut literarum tutelam in morem tibi versam etiam antea crediderimus, et quidquid summum est pontificiarum curarum, non tantum ex lege muneris tui, sed proprio Marte videare praestiturus.

Quod igitur omnium philosophorum sententia traditur virtutum et vitiorum initia et progressus oriuntur ab educatione puerorum; irritae sunt enim leges, nisi educatione in animis hominum inserantur, unde Prothogenes pitagoraeus: «Leges non sunt domibus et hostiis, sed in civium ingeniis includendae; unde autem civilis regiminis initium? A juvenum educatione».

Sic ille. Neque enim edictorum frequentia, sed recta institutione vitae ac persuasione virtutis vitia tolluntur, quia non poenis hominum animi, sed doctrina mutantur. Quamobrem qui remedia