Jump to content

Pagina:Hermeneumata Pseudodositheana.pdf/677

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
18. Λοιδορεῖς με, κακὴ κεφαλή; σταύρωθείης. Κακῶς ποιεῖς καὶ οὐκ οἶδας ὅτι οὐ συμφέρει σοι. Δια τί; Ὅτι ἐγὼ εὐγενὴς ἄνθρωπός εἰμι, σὺ δὲ ἀχρεῖος <δοῦλος.> Σιγὴν ἔχε. Θέλεις οὖν μαθεῖν. οὖκ εἰμί σοι ἴσος. Οὔκ, ἐπιθέτα; Θέλω μαθεῖν πότερον δοῦλος εἶναι ἢ ἀπελεύθερος. Οὐ δίδωμί σοι λογισμόν. Δια τί; Ὅτι οὐκ εἶ ἄξιος. Ἄγωμεν πρὸς τὸν κύριόν σου. Τυχόν. Ἐγὼ γὰρ εὐγενὴς πᾶσιν γνώριμος καὶ οἰκοδεσπότης. Φαίνεται ἀπὸ τῆς ὄψεως σου. Ἀπέλθωμεν ἡμεῖς. 18. Maledicis me, malum caput? crucifigaris. Male facis et nescis quod non expedit tibi. Qua re? Quoniam ego ingenuus homo sum, tu autem nequam servus. Silentium habe. Vis ergo discere. non sum tibi par. Non, inpostor? volo discere utrum servus esse aut libertus. Non do tibi rationem. Qua re? Quoniam non ea dignus. Eamus ad dominum tuum. Fortasse. Ego enim ingenuus omnibus notus et pater familias. Apparet a facie tua. Eamus nos.
19. Ἐὰν ἔλθῃ Αὐρήλιος, μὴ ἐπιλάθῃ εἰπεῖν αὐτῶι, ὅτι ἐνταῦθα ἤμην. ἐκδέχου με. 19. Si venerit Aurelius, ne obliviscaris dicere illi, quia hic eram. exspecta me.
20. Εὐχερῶς ἦλθας. ἐζήτουν σε, ὅτι ἐγένετό μοι κακόν. 20. Oportune venisti. quaerebam te, quod factum est mihi malum.
21. Ἀπέλθωμεν, λουσώμεθα. Ὅπου οὖν λουόμεθα; Ὅπου θέλεις. ὡς ἑορτή ἐστιν, ἔλαβον ἧμῖν λάχανα, τάριχον καλὸν καὶ ἰχθύας, ὀψώνια, κρέας, οἶνον ἡδὺν καὶ ὄρνεις. καλῶς ἔχωμεν. ἐγώ εἰμι καὶ σὺ καὶ ἄλλοι δύο φίλοι. Ὅπου οὖν εὐφραίνομεν; Ὅπου θέλετε, κολλήγιον γενέσθω. ἀλλὰ θέλομεν ἁπλουστάτως μεθ᾿ ἡμῶν ἀνθρώπους ἀναψῦξαι (μετὰ τούτων σπαταλῆσαι). ὁ δὲ ἀδελφός μου παρῃτήσατο. ἐχθὲς γὰρ εἰς τὸ βαλανεῖον ἀηδίαν ἐποίησεν ἀναγκασθεὶς ὑπὸ ἀνδρῶν μεθυστῶν καὶ δυσωπεῖται προελθεῖν. 21. Exeamus lavari. Ubi ergo lavamur? Ubi vis. cum dies festus est, acceperunt nobis olera, salsum bonum et pisces, stipendia, carnem, vinum suave et gallinas. bene habeamus. ego sum et tu et alii duo amici. Ubi ergo potamus? Ubi vultis, collegium fiat. sed volumus simplicissime nobiscum homines delectare (cum talibus conversari). frater autem meus excusavit. heri enim in balneum rixam fecit coactus ab hominibus ebriis et confunditur procedere.
22. Ἐὰν πάντα καλῶς, τὴν τρίτην ἡμέραν ἱππικός ἐστιν, καὶ μετὰ 22. Si omnia bene, tertium diem circus est, et postea ludi gla-