Pagina:Horace - Œuvres, trad. Leconte de Lisle, I.djvu/96

E Wikisource
Haec pagina emendata est



     At fides, et ingeni
Benigna vena est ; pauperemque dives
Me petit. Nihil supra
     Deos lacesso ; nec potentem amicum
     Largiora flagito,
Satis beatus unicis Sabinis.
     Truditur dies die,
Novæque pergunt interire lunæ.
     Tu secanda marmora
Locas sub ipsum funus, et sepulcri
     Inmemor, struis domos,
Marisque Baiis obstrepentis urges
     Submovere littora,
Parum locuples continente ripa.
     Quid, quod usque proximos
Revellis agri terminos, et ultra
     Limites clientium
Salis avarus ; pellitur paternos
     In sinu ferens Deos
Et uxor et vir sordidosque natos.
Nulla certior tamen