his uberius explicandis immorari, quod singula, suo loco, in nostris annotationibus invenire lector potuerit
XII. Hæc postquam evenissent, tertio, ut demostratum est, post Dzengizchani irruptionem anno, Sulejmanus noster Neræ, et Oguzorum Ordæ Princeps, lectis L millibus Scytharum, superatisque caucasi montibus, uno quasi impetu, totam . . . . . Azerbedzian (quæ nobis Media est) ad Syriæ usque limites, cuncta aut devastavit, aut domuit. Sed de modo, occasione et tempore exitus tam inclitæ nunc prosapiæ Patriarchæ paulo altiora repetere, tum nostris laboribus, tum humanissimi lectoris curiositati haud indigno fore arbitramur
XIV. Magnæ apud Othmanidas authoritatis Annalium scriptor Saadi efendi, modum, et occasionem sxitus Sulejmani hocce modo narrat. Veteres, inquit, scriptores, qui rerum notitiam posteris sincere tradiderunt, perhibent آل سلجوق Ali Suldziuk, hoc est gens Suldzikiorum, tempore quo e regione ماور النهار mauerennuhar (Regio est versus mare Caspium trans flumen Oxum, hodiernis quoque Geographis nota) in terram ایران Iran (esl regnum quod infra Oxum flumen usque mare Persicum, et in occidentem usque Tigridem patet) transmigrarunt, cum illa simul et Oguzorum gentis Principem قیا خان kija chan, (hic est pater Sulejmani szahi) cum sua cohorte et regione مروشاهجان Mereuszah dzian, profectum urbem ماخان Machan occupasse. Post vero Dzengizchani irruptionem