Sulejman Szah filium Kia sive ut alii scribunt, Kia aleb chani (qui iam usque Ahladum (quæ est regio Armeniæ majoris) possidebat, cum videret suam gentem sævitiem et ferocitatem Tartarorum Dzengizianorum ferre, non pesse) coactum fuisse occupata a se in illis regionibus deserere loca, et sumptis suis cohortibus versus روم Rum, (ita apud veteres Turcarum scriptores, Anatoliæ sive Asiæ minoris partes appellabantur) ad novas exquirendum sedes processisse. Hucusque quidem Saadi efendi, de Sulejmani, et gentis Oguzorum exitu, hinc deinde eius, et filiorum ipsius prosequitur expeditiones, quas suo loco ulterius Lector videbit.
XV Historicus autem Heszri, qui multo antiquior est Saado tradit, Hanc Ogusorum natione (quæ Sulejmani patrem, sibi Principem elegisse, chaliocondyla author est) Regionem Ahlat, ante Sulejmanum, centum septuaginta annos tenuisse. Anno vero Hegiræ 611. Duce Sulejmano, primam expeditionem versus minoris Asiæ regiones fecisse. Sed Tartari Dzengiziani cum nihil non populatum, nihil non devastatum omitterent, Sulejmanum cum sua gente relictis Asiæ minoris regionibus iterum in Azerbedziam, remigrasse, ibique aliquot annos, vitam campestrem id et vagam duxisse. Anno tandem Hegiræ 616. cum in desertis et incultis regionibus, egestate, et victus penuria opprimeretur, secundo versus Rum, ut pristinas vendicaret regiones, cum 50000 hominum, ex tota gente selectorum, expeditionem