Jump to content

Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/48

E Wikisource
Haec pagina emendata est
42
Præfatio

sumpisse, cum autem felici successu, ad flumen usque Euphratis pervenisset, et primis equo flumen transfretare tentasset, vortice abreptum, et submersum. Eius cadaver postea ex undis extractum, sub urbe جعبر Dziaber, quæ Halepo vicina est, sepultum fuisse.

XVI. Sulejmanus reliquit quatuor filios سنغرتکن Sungurtekin, کون طوغدی Giundogdi, ارطغرل غازی Erdogryl Gasi et ذندار Dindar, alias Dumdar. Ex his Giundogdi et Sungurtekin, ad pristinas reversi sedes, de eorum fatis mirum prorsus apud Turcas scriptores, est silentium. Erdogryl vero et Dumdar, accepta copiarum parte, primum in loco سرمه‌لو چقور Syrmalu czukur dicto tentoria fixêre. Hic illis commorantibus, et Dumdaro paucis post diebus, debitum naturæ persolvente, Erdogryl versus Asiæ minoris regiones profectus, plures Asiaticas subiecit provincias; et quod victos vel ad tributum, vel ad suam superstitionem cogeret, celebre in his terris Zoletis nomen est adeptus. Suæ fortunæ moderatissimus Erdogryl, ne videretur aliena tyrannice anhelare, filium suum natu maiorem, cui nommen صارویاتی Sarujati (qui postea ساوچیبک Sawuczi beg epitheto celeber extitit) submissa legatione, ad Alajddinum Iconiæ sultanum, mittit; qui sibi, et copiis suis locum aliquem, in regno eius, abitandum peteret. Alajddin audita Sarujati legatione, Erdogrylis petitioni alacri concedit animo, hoc videlicet prudenter et sibi consulens, tam potentem