Jump to content

Pagina:I dialogi ad Petrum Histrum, Livorno 1889.pdf/43

E Wikisource
Haec pagina emendata est

hac parte felicitatis expertes sumus, quod patria nostra crebris fortunae ictibus diruta[c 1] est[c 2] et paene ad nihilum redacta; tamen hoc solatio utimur, quod ea in civitate vivimus, quae ceteris longe[c 3] antecellere ac praestare videtur. Nam cum frequentia populi, splendore edificiorum, magnitudine rerum gerendarum civitas haec florentissima est, tum etiam optimarum artium totiusque humanitatis, quae iam penitus extincta videbantur,[c 4] hic semina quaedam remanserunt, quae quidem in diem crescunt, brevi tempore, ut credimus, lumen non parvum elatura.[c 5] Qua in civitate utinam tibi una nobiscum habitare licuisset! Non enim dubitamus quin consuetudine mutua studia nostra leviora[c 6] fuissent et iocundiora futura. Verum, quia seu rationes rerum tuarum seu fortuna quaedam sic voluit, ut tu a nobis invitus ab invitis[c 7] distraherere, non possumus sane tuo[c 8] desiderio non moveri; sed tamen quod reliquum ex te nobis est,[c 9] eo nos quotidie avidissime fruimur. Sic etenim se res habet: corpus quidem tuum a nobis montes et valles intermediae separant; memoriam vero atque caritatem nec distantia loci nec ulla unquam a nobis separabit oblivio. Itaque


  1. dirupta C.
  2. Nel cod. D l’est è dopo redacta.
  3. Il solo C ha ceteris omnibus.
  4. In A e E comincia un periodo nuovo: il senso richiede piuttosto si segua C e D.
  5. datura men bene C.
  6. Il solo D: letiora.
  7. invinctus ab invictis male C.
  8. Così leggo con ADE, soltanto C: tui.
  9. quod ex te reliquum nobis est C.