— 3 —
nulla fere dies praeterit, quin tua saepius in
mentem nostram recordatio subeat; sed cum semper
nobis tua praesentia desideretur, tunc tamen
maxime, cum aliquid illarum rerum agimus, quibus
tu dum aderas delectare solebas: ut nuper cum
est apud Colucium disputatum, non possem dicere
quantopere, ut adesses, desideravimus. Motus
profecto fuisses, cum[c 1] rei quae disputabatur, tum
etiam personarum dignitate. Scis[c 2] enim Colucio
neminem fere graviorem esse; Nicolaus vero, qui
illi adversabatur et in dicendo est promptus et in
lacessendo acerrimus.[1] Nos autem disputationem
illam in hoc libro tibi descriptam misimus, ut tu,
licet absens, commodis nostris aliqua ex parte
fruaris; in quo id maxime conati sumus, ut morem
utriusque diligentissime[c 3] servaremus. Quantum
vero in ea re perfecerimus,[c 4] tuum erit iudicium.
- ↑ «Ad te pertinet, Nicolae, qui tuis proverbiis ac tua
diserta et soluta lingua aliquos interdum extollis, alios vero
reprimis aut effulminas tuo arbitratu». Così dice al Niccoli
Leonardo Bruni nel dialogo Iohannis Arretini Physici de
Medicinae et Legum praestantia (Med. Laurenz. LXXVII, 22).
Nel medesimo, Carlo Aretino dice: Tuum verbis tuis arguere
saepenumero mordere est, Nicolae; e Leonardo di nuovo: Tu
tuis ita fulminas verbis, ut saepe arguendo mordere videaris.
Questi passi sono riferiti dal Mehus V. A. T. p. LVIII, insieme al giudizio, che intorno a Coluccio ed al Niccoli viene dato in questa dedica al Vergerio.