Pagina:I dialogi ad Petrum Histrum, Livorno 1889.pdf/53

E Wikisource
Haec pagina emendata est

— 12 —


batio, tanta librorum iactura facta est, ut ne de minima quidem re absque[c 1] summa impudentia loqui quisquam possit, tu dabis profecto nobis veniam, si maluimus taciti quam impudentes videri. Neque enim tu es, ut opinor, quem garrulitas vana delectet,[c 2] neque ad eam rem nos cohortaris;[c 3] sed ut graviter, ut constanter, ut denique ita verba faciamus, ut ea quae dicimus sapere atque sentire videamur. Itaque tenenda probe res est, de qua disputare velis; nec ea solum, sed consequentium, antecedentium, causarum, effectuum, omnium denique, quae ad eam rem pertinent, habenda cognitio. His enim ignoratis, nemo disputator poterit non ineptus videri. Haec quantam molem rerum[c 4] secum trahant[c 5] videtis: omnia sunt inter se mira quadam coniunctione annexa,[c 6] nec[c 7] pauca sine multis bene scire quisquam potest. Sed satis multa de hoc: ad institutum revertamur. Ego quidem, Coluci[c 8] in hac faece temporum atque in hac tanta librorum desideratione, quam quis facultatem disputandi assequi possit, non video. Nam quae bona ars, quae doctrina reperiri potest in hoc tempore, quae non aut loco mota sit aut omnino profligata?[c 9]

'


  1. absque etiam B.
  2. garrulitas vana in disputatione delectet D; garr. una disputatione del. erroneamente B.
  3. exhortaris C.
  4. rerum mollem B, rerum molem D.
  5. trahunt E.
  6. quadam ratione annexa C.; connexione B.
  7. nam B.
  8. Manca in D.
  9. aut non omnino B. profugata C.