Pagina:I dialogi ad Petrum Histrum, Livorno 1889.pdf/54

E Wikisource
Haec pagina emendata est

— 13 —


Pone tibi ante oculos unamquamque earum quam velis, et quid nunc sit, quidve olim fuerit. considera: iam intelliges eo deductas esse omnes, ut penitus desperandum sit. Vide, quaeso, philosophiam, ut eam[c 1] potissime consideremus, quae est omnium bonarum artium parens et cuius ex fontibus haec omnis nostra derivatur humanitas. Fuit philosophia olim ex Graecia in Italiam a Cicerone traducta, atque aureo illo eloquentiae flumine irrigata; erat in eius libris cum[c 2] omnis philosophiae exposita ratio, tum singulae philosophorum scholae diligenter explicatae. Quae res, ut mihi quidem videtur, plurimum valebat ad studia hominum incendenda: ut enim quisque ad philosophiam accedebat, continuo sibi quos sequeretur proponebat, discebatque non solum sua tueri, sed etiam aliena refellere. Hinc Stoici, Academici, Peripatetici, Epicurei: hinc omnes inter eos contentiones dissensionesque[c 3] nascebantur. Qui libri utinam nunc extarent, nec maiorum nostrorum tanta fuisset ignavia! Cassiodorum illi nobis servavere et Alcidum[c 4][1]


  1. Manca in D.
  2. tum C.
  3. discensiones male C.
  4. Alcidium B.
  1. Chi è quest’Alcido? Nella letteratura latina e greca non troviamo nessun autore di questo nome; d’altra parte tutti i mss., tranne B che ha Alcidium, sono concordi. Credo perciò che il Bruni cadesse qui in errore rispetto al nome, e che debba leggersi Alcimum. Si tratterebbe allora di S. Alcimo Ecdidio Avito, vescovo di Vienna in Francia († 523), del quale