Pagina:I dialogi ad Petrum Histrum, Livorno 1889.pdf/59

E Wikisource
Haec pagina emendata est

— 18 —


florebat, quo doctorum hominum magna copia erat, quo omnes non minus graecas litteras quam latinas docti, eum[c 1] in sua sede atque in suo sapore[c 2] legebant; quem, inquam,[c 3] tunc, cum ista omnia[c 4] erant, ipsi philosophi praeter admodum paucos ignorabant,[c 5] eum in hoc[c 6] tanto doctrinarum omnium naufragio, in hac tanta doctorum hominum penuria isti nihil[c 7] sapientes homines, quibus nedum graecae, sed ne latinae quidem litterae satis cognitae sunt, non ignorabunt?[c 8] Fieri non potest, mihi crede, Coluci, ut illi quicquam recte teneant, praesertim cum hi libri, quos Aristotelis esse dicunt, tam magnam transformationem passi sunt,[c 9] ut si quis eos ad Aristotelem ipsum deferat,[c 10] non magis ille suos esse cognoscat, quam Actaeonem[c 11] illum, qui ex homine in cervum conversus est, canes suae cognoverint.[c 12] Nam studiosum eloquentiae fuisse Aristotelem atque incredibili quadam cum suavitate scripsisse, Ciceronis sententia est;[1] nunc vero hos Aristotelis libros, si tamen eos Aristote-


  1. Manca in B.
  2. Manca in C., ma è lasciato vuoto lo spazio.
  3. ego inquam D.
  4. omnia ista B.
  5. Da quem inquam, manca in C.
  6. Manca in E.
  7. Manca in C., ma è lasciato vuoto lo spazio.
  8. ignorabant non bene B.
  9. sint CE.
  10. diferat A.
  11. Atheonem BC.
  12. cognoverunt C.
  1. Cic. de orat I. 11. 49.