Pagina:I dialogi ad Petrum Histrum, Livorno 1889.pdf/78

E Wikisource
Haec pagina emendata est

— 37 —


ronem nostrum intersit: ille homines obscuros carmine suo illustravit; hic Africanum, hominem clarissimum, quantum in se fuit obscuravit. Scripsit praeterea Bucolicon carmen[c 1] Franciscus; scripsit etiam invectivas, ut non solum poeta sed etiam[c 2] orator haberetur. Verum sic scripsit, ut neque in bucolicis quicquam esset, quod[c 3] aliquid pastorale aut silvestre redoleret; neque[c 4] quicquam in orationibus, quod non artem rhetoricam magnopere desideraret.[1] Possum haec eadem de Iohanne Boccacci dicere, qui quantum possit in omni opere suo manifestissimus[c 5] est. Verum ego[c 6] etiam pro eo[c 7] satis dictum esse opinor: nam cum illorum, qui tuo atque adeo[c 8] omnium iudicio sibi permultum antecellunt, ego multa vitia demonstrarim, atque etiam plura, si quis in ea re occupatus vellet esse, demonstrari possent: potes existimare, si de Iohanne dicere vellem,[c 9] orationem mihi non de-


  1. Bucolicam carmen male B.
  2. Manca in E.
  3. neque in bucolicis nemo esset vel quicquam quod non bene B.
  4. nec BE.
  5. manifestissimum C.
  6. Manca in C.
  7. Manca in E.
  8. Manca in C.
  9. velim B.
  1. «E de’ libri del coronato poeta messer Francesco Petrarca si beffano, diciendo che quel De Viris illustribus è un zibaldone da quaresima. Non dicono quanto e’ fu gienerale in versificare così in latino come in vulgare». Rinuccini Inv. in Wesselofsky, op. cit. pag. 309-310.