Pagina:I dialogi ad Petrum Histrum, Livorno 1889.pdf/91

E Wikisource
Haec pagina emendata est

— 50 —


fuerunt, infantes ostenderit? nulli sunt dicendi tropi, nulla rhetoricae artis insignia, quae per illius viri opera non mirifice sint diffusa, nec minus ornatus habent quam copiae: melliflua enim verborum flumina illaborate fluunt omniaque sensa sic exprimuntur,[c 1] quasi oculis audientium aut legentium subiiciantur; nec ulla est tanta obscuritas, quam eius non illuminet aperiatque oratio. Nam, quod omnium difficillimum est, acutissimas theologiae philosophiaeque[c 2] sententias limatissimis illis ternariis ita commode pronuntiat atque disceptat, ut ab ipsis theologis vel philosophis in scholis atque in otio vix queant pronuntiari. Ad haec[c 3] historiarum incredibilem scientiam: non enim vetera dumtaxat, sed etiam nova; nec domestica solum, sed etiam externa in hoc praeclaro opere vel exornandi causa vel doctrinae gratia conglutinata sunt. Nullus est in Italia ritus,[c 4] nullus mons, nullus fluvius, nulla paulo nobilior familia, nullus vir qui aliquid memoria dignum[c 5] gesserit, quin ab illo teneatur et in poemate suo percommode sit distributus. Itaque quod heri Colucius faciebat, ut Vergilio et Homero Dantem adaequaret, nullo modo mihi displicet: nescio enim quid in illorum poematibus sit, cui hoc nostrum non uberrime respondeat. Legite, quaeso, ea carmina, in quibus amorem,


  1. Così leggo con B, piuttosto che exprimunt.
  2. philos. theologiaeque A.
  3. hoc B.
  4. Così i mss.: forse si deve leggere litus.
  5. qui dignum aliq. mem. D, dignum memoria BE.