— 51 —
odium, formidinem[c 1] ceterasque animi
perturbationes exprimit: legite descriptiones temporum,
legite caelorum motus, legite stellarum ortus atque
occasus, legite arithmeticas computationes, legite
adhortationes, iurgationes,[c 2] consolationes: deinde
vobiscum reputate, quid sapientia perfectius aut
eloquentia expolitius quisquam poeta queat
proferre. Hunc igitur ego virum tam elegantem, tam
facundum, tam doctum a litteratorum collegio ideo
heri disiunxi, ut non cum illis, sed supra illos sit;
nec solum eos suo poemate delectet, sed
universam civitatem. Iam vero quoniam quid ego
sentirem de cive, de vate, de doctissimo hoc viro satis,
ut mihi videor,[c 3] expressi, respondebo[c 4]
criminationibus, quae illi obiiciuntur.[c 5] M. Cato octavo et
quadragesimo aetatis anno iuvenis et aetate integra
defunctus est: Dantes vero illum barba cana ac
demissa fingit. Vanum est hoc crimen: non enim
corpora ad inferos pergunt, sed defunctorum animi.
Cur ergo crines affinxit? Quia mens ipsa Catonis,
rigidi servatoris honesti et tanta[c 6] vitae
sanctimonia praediti, etiam in iuvenili corpore canissima
erat. Non audiebamus paulo ante Colucium, quam
flocci penderet adolescentiam? Nec immerito; est
enim sapientia canae aetatis et integritas morum
ac temperantia quae honestatem efficiunt. At illa