Jump to content

Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/43

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

omnium superbiae semina unicuique persuaserunt ut magnifice de se sentiret. Non modo si virum aliquem, quem malitia iam per aetatem atque usum instituit, sed si puerum qui vix fari potest quique rerum paene omnium intelligentia caret qualisnam sit roges, optimum se et perfectissimum esse respondebit. Nec tam elaborarunt ut id assequerentur quod se esse crederent, quam ut alii ita existimarent. Itaque non desunt plerique qui volunt aliis esse persuasissimum se id habere, quod ipsi idem non ignorant in se non esse, quasi vero vel simulando tot possint oculos et aures et iudicia fallere aut animorum libertatem violentia cogere.

Est qui ab aliis contendat ut quod falsissimum esse vident verum esse non dubitent. Quosdam eo dementiae superbia sustulit, ut etiam sperent alios plus ipsis habitum iri fidei quam suis ipsorum oculis, ut quod idem ipsi compertissimum habent illos scire postulent tamen in suam eos gratiam ignorare. Ergo laudem eruditi ambit imperitus, strenui ignavus, avarus benigni, et quod magis ridiculum est, formosus vult credi quem omnes vi-