Jump to content

Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/44

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

dent deformissimum, robustus qui vix ingreditur ac subsistit procerus, pumilio et in digitos erigitur ac cervicem extendit loripes putari vult rectus, fuscus candidus, et cuius humilitas sordesque, immo etiam turpitudo generis est notissima claritatem prae se ostendit, etiam apud vicinos suos et inter quos est natus ac educatus, qui fari vix valet pro Cicerone se aut Demosthene venditat, pauper et pannosus opulentus cupit videri, et id ut existimetur universum censum in cenulam effundit.

Quid illa, boni ac moderati viri laudem famamque captare in medio saltu latronem dum hominem spoliat, dum caedit, quod aut tunicam aut pileum, quem auferre poterat, relinquit, aut vitam, quam eripere licuit, donat? In medio lupanari meretricem se pro Penelope aut Lucretia gerere? Lenonem pro Socrate quopiam aut Laelio? Et haec quae per se sunt intolerabilia vincuntur indignitate quod non tam aliis volunt esse persuasissimum quam nonnumquam sibimet ipsi persuaserunt, et atrocitati facinorum aliquid praetexunt, quo rem etiam apud se ipsos leniant gravitatemque rei elevent, vel dum culpam