a se avertunt, vel in alios per comparationem, vel culpam vel invidiam maiorem derivant, ut non tam videantur laborare aliis ut imponant quam sibimetipsis. Se adactos vel necessitate id facere, vel iusta aliqua indignatione, vel impulsos aliena iniuria, illos qui ab omnibus habentur viri boni graviora saepe designare, sed seu clam esse seu tegi opinione nominis; se, quantulumcumque sit in quo peccent, infamia laborantes, premi maiore invidia quam pro ratione facti, et quod in aliis esset levissimum in se fieri crimen capitale, quemadmodum ferunt in fabulis lupum dixisse, cum videret corvum ulceroso asino insidentem.
Nec deest omni hominum generi communis illa humani generis pestis, assentatio, quae approbet quantumcumque iniquas aut absurdas sententias. Nam alios ad assentationem et applausum vitiorum impellit pecuniae fulgor, alios inconsulta et caeca benevolentia, alios patrocinium communium vitiorum, alios metus, alios cupiditas fruendi voluptatibus. Quo fit ut nec diviti, nec inopi, nec latroni, nec scorto, nec lenoni desit assentator,