Jump to content

Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/53

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

infinita, videas alios alibi eadem in causa absolvi et condemnari et vitium unum aliud condemnat tamquam sibi contrarium, ut temerarius timidum aut profusus tenacem. At quibus de causis animosae inter doctos homines contentiones oriantur et incalescant, quemadmodum exerceantur, in quas tragoedias exeant, quis nostrum sine pudore possit recordari?

Disciplinas omnes et omne sciendi genus principio ignorantia, deinde pertinacia, et nolle melius dicenti cedere, in opiniones primum, hinc in sectas discerpserunt, ut iam perpauca sint inter eruditos consensu omnium recepta. De litterarum pronuntiatione dissidetur, de orthographia, de canonibus grammaticae, de usu linguae, de carminibus, de intelligentia scriptorum, de vita et philosophia morum, de natura, de coelis, de rebus divinis, et pietate. Nihil integrum, nihil non controversum est relictum. Tanta fuit ex socordia ignorantia, et ex superbia studium tuendi quaecumque suscepissent, ne alius videretur melius sentire aut monere.

Habet ingenium homo et natura sua angustum et peccato obscurum; magnaque in huma-