nis pectoribus et tenebrosa densatur nox. Iudicio, usu rerum, prudentia nihil fere possumus. Omnia sunt in humana vita errore et ignorantiis plena, ut nihil magis videatur esse hominis quam labi, errare, falli. Sentin, inquit ille in fabula, me esse hominem? Et Plinius excusationem affert erratorum, quod sit homo. Nos tamen, quos superbia conata est supra hominem efferre cum tam longe sub homine reliquerit, si errare, decipi, alucinari dicamur, contumeliam esse censemus. Etiam non intellexisti pro convicio a multis accipitur, quasi tarditas exprobretur; cui respondent ilico, melius quam tute, ceu vero non potuerit non intelligere vitio dicentis aut quod aliam in rem intentus fuerit.
Veteres olim multum et diu sapientem quaesitum vix semisapientem invenerunt tolerabilem.Nunc si quem neges esse sapientem, iniuria est capitalis. O miseros illos priscos homines, qui tunc sapientem inquirebant cum nullus esset! Si in hanc eos aetatem natura reservasset, tam eis diligenter fuisset stultus quaerendus quam tunc sapiens, aut si quem sapientem esse ne-