Jump to content

Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/55

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

gassent, vita eis esset propter iniuriam amittenda. Nec minus est iniuria dicere quod omnes vident, ut claudum claudum appellari, strabum strabum, gibberum gibberum, plancum plancum, labeonem labeonem, quasi vero cerni iniuria non sit, dici sit. An plus sciam quod audierim quam quod viderim? Nihil tale, sed ea est stultitia ut speremus celari posse etiam quae sunt omnium oculis exposíta. Itaque cum dicuntur, indigne ferimus, tamquam opinione falsi et spe depulsi, quod intelligimus non ignorari.

Generis laude nihil tenuius dici potest. Quod sis bono patre natus hoc necessitatem imponit tibi ut sis illi similis, alioqui non effugies degenerationis notam. Omnes hoc agunt laude generis expetenda, ut cum ipsi sine proavorum dissimiles, tanto habeantur nequiores. Et tamen quia populari stultitia inductum est ut praeclarum sit bonis maioribus esse progenitum, mirum quam insane ambitur ab omnibus id decus: a cerdonibus, a culinariis, etiam a servis Aethiopibus et mediastinis. Se quidem servitutem servire et coactum iniquitate