Jump to content

Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/56

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

fortunae vilissimis occupari ministeriis, ceterum esse natum bono sanguine, porcino videlicet, quo nullus est utilior. Et eam bonitatem generis illi ad latrocinia suorum maiorum referent. Fuisse nescio quem proavum suum qui arcem obsederit in via regia ut nemo illac potuerit iter facere quin spoliaretur. O egregiam laudem! Quod ea fecerit impune propter quae alii suspenduntur! Hoc vero non iam sibi debet, sed fortunae, quae ab illo magistratus manum procul arcuit.

Quanta iniuria est vocari aliquem ignobilem, aut paganum, et ut nunc loquuntur, villanum! Serpit id longius tamquam labes olei, nec solum gravissima est contumelia parentes aut avos cuiusquam attingi, sed patrueles, consobrinos, denique affines et gentiles remotissimos.

Quanto fastidio alios despiciunt ii quorum parentes nullas bonas artes habuerunt! Nam ea est nobilitatis bona pars. Quanta cura a se depellunt ignobilitatis notam omnes. O animos in caeno demersos! Nullusne recordatur non posse ignobilem esse cui Deus sit parens? Audes tu genus