huius vituperare quod est a caelo deductum? Aut homines anxie scrutaris ad decus cui ad manum sint Deus pater et angeli fratres? Et ille qui genus tuum contemnit, velit nolit, ex eisdem constat principiis ac elementis et eundem habet patrem, nec est unde se magis possit iactare quam ex communi vestro patre, nisi forte pluris facit putre corpus ab hoc esse homulo genitum quam divinum animum a Deo aeterno, omnipotenti, et rege naturae.
Voluptates ita homines dementant, iuvenes praesertim, ut asperi et infensi fiant praeceptoribus, educatoribus, propinquis, etiam parentibus, legibus, magistratibus, patriae, denique omnibus melius monentibus, et per quos ipsis parum licet se ex animi sententia expetitis deliciis ad satietatem obruere. Quas ubi sunt nacti, vel etiamdum quaerunt, zelus et invidia, ne quis eisdem fruatur, quo oestro animos concitat! Quot bene consentientes amicos in exitium mutuum armavit!
Iam de dignitate contentiones, et in republica magnos excitarunt civiles motus, qui communem patriam funditus everterunt, ut inter Caesarem et Pom-