Jump to content

Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/65

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

aut gubernare quam consulere, prospicere, curare non secus ac filios? Idcirco princeps parens patriae nuncupatur. Ac quid minus convenit quam velle re consulere iis qui te recusant, et per maleficia attrahere ad te quibus dicas te velle benefacere? An etiam occidere, diruere, incendere est gubernare? Et metu opprimere est consulere? Vide ne appareat te non tam cupere regere quam dominari, non est regnum quod expetis sed tyrannis, velle multos cibi esse dicto audientes, non ut commode vivant, sed ut te metuant et imperata obedienter faciant.

Neque vero bellorum origines et causae intra honoris limites insistunt; quidquid principi aut populo non placet manus armat, et querela inter potentes bellum indubitatum parit. Itur ad arma propter mulierculam, quod utique lenonum est, non principum, ut sit, quemadmodum inquit Horatius, Cunnus teterrima belli causa. Quid potest obscenius dici? Propter rem turpissimam ac fetidissimam! Hoc fuit multorum bellorum initium, ut Pelopis, Lapitharum, Aeneae ac Turni, Tyndaridarum cum Ida et