Jump to content

Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/66

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Lynceo, Patris ac filii Henricorum in Britannia, hoc denique illius tam decantati Graecorum ac Troiae.

Quanto melius sapiebat ille, et Thrax et barbarus, quam ingeniosa Graecia, qui utrimque ad auxilium et partes a Graecis et a Phrygibus sollicitatus, cum belli originem cognovisset, utrorumque iudicia damnavit, testatus se non videre quid opus esset armis ad eam causam, illud esse promtius ac verius ut Paris Menelao uxorem Helenam redderet, se Paridi, si tam in feminas insaniat, vel decem missurum puellas formae exquisitissimae et per gentes rarae! Haec ipsa causa privatos quoque non aliter committit quam tauros vel canes dum aliquot eandem feminam sequuntur.

Illud non minus foedum ut feminae obsecundes immo ut pareas bellum facere, quorum sunt non pauca exempla, ut Periclis Atheniensis, qui propter Aspasiam, scortum Milesium, Samiis movit bellum infestantibus Miletum; Caesar dictator Ptolemaeum sustulit in gratiam Cleopatrae; rex Galliae Carolus ab uxoris suae fastu ac stultitia instigatus Flandriam maximo fatigatam bello paene delevit; Per-