Jump to content

Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/67

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

sepolim Alexander Macedo exussit Thaidis meretriculae hortatu.

Proh dedecus, viriles animos tam abiecte feminis servire, ut intelligas beluas esse (non homines) voluptate captas et irretitas esca fallacissima! Iam, quale est rectorem tot populorum ac gentium, quo nihil convenit magis esse grave ac severum, verbulo uno aut dicteriolo oblique detorto ita concitari, ut in extremum discrimen adducat tot capita curae ac fidei suae commissa?

Quid illa? Quaecumque possidemus, domos, agros, servos, supellectilem, vestes, pecuniam, non solum fecimus nostra, sed nos ipsos, nempe substantiam nostram, ita enim et latine appellamus Graecos secuti, qui οὐσίαν.Adiuvamur veteribus dictis, vel ab imperitia vulgari ortis, vel a poetis sensum et famam multitudinis pro duce usis, pecuniam esse cuique vitae vice. Satis hoc persuaserunt sibi qui exigua mercedula menstrua singulis horae momentis caput suum periculo obiiciunt. Et si quis pecuniam aut possessionem attingat, ibi non secus dolemus quam qui urun-