Jump to content

Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/68

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

tur aut secantur, nimirum substantia detrahitur, inveterata quidem opinione: Ploratur lacrimis, inquit Iuvenalis, amissa pecunia veris.

Quo ore, quibus vocibus illa intonantur, Meum, Tuum? Quot iniuriarum, litium, controversiarum, rixarum, pugnarum, caedium sunt auctores? Quantas duo illa verba tragoedias excitant in rebus humanis, et eo maiores, quo consurgunt freta et suffulta potentia maiore! O voces humano generi infaustas atque infelices cum illas vel princeps vel magnus aliquis populus querulo ingeminat clamore!

Neque enim solum recente adhuc et tamquam calenti iniuria repetuntur res, sed ex veteribus monumentis meum illud et tuum eruitur, exesis iam chartis, exolescentibus litteris, in quo imperita multitudo, vel princeps cupiditate ardens, armatus ingenti potentia, cognoscit et statuit de suo ipse iure actor et iudex. Quae ratio rerum repetendarum efficit ut nihil non sit cuiusque. Quid enim est quod non aliquando fu-