erit sub aliis dominis, quod non sub maioribus cuiusque? Atqui dicunt publica usu capi non posse, ideo nihil iure adimi regibus aut populis. Quod si publica usu non capiuntur, utique nec ullus rex aut populus suum potest facere quod est publicum generis humani, immo privatum Dei vel, ut veteres loquebantur, fortunae, qui loquendi mos durat etiamnum. O dementiam, nostra nominamus, quae nos ipsi fortunae esse profitemur, et nostram dicimus pecuniam qui nec animos habemus nostros, corpora vero minus multo!
Nec sic repetuntur ingentes tantum provinciae, sed agri quoque particula, aut arx, aut castellum, aut etiam aquula, diuturno bello vicinas nationes implicitas tenuit, immo etiam magnos reges, qui scurris et assentatoribus suis urbes et regiones tamquam congiaria animose largiuntur. Idque gloriae sibi ducunt. Nolunt alteri regi, olim amico et bene merito, cum utriusque regni salute agellum cedere, qui lenonibus et impurissimis applausoribus non parvam regni sui partem cedunt. Quid quod eum ipsum tractum, qui