Jump to content

Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/70

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

tot caedium, tot cladium fuit causa, occupatum iam et emptum tantis amicorum et innoxiorum fortunis, sanguine, spiritu, extemplo adulatorculorum cuipiam donant, in hoc demum hominum genus benignissimi? Praeclaram vero belli causam! Ut scelestum aliquem vita indignum dites, non dubitas tot bonos viros patrimoniis, liberis, vita privare! Et ut lenunculus, vel etiam latro aliquis, habeat quod helluetur, graves et praestantes viri praecipuique in cohorte amicorum, si non gratia certe dignitate ac meritis, primi obiicientur saevitiae belli et paratissimo capitis discrimini!

Indurat nos hoc habendi studium, reddit immites, asperos, efferatos, expellit affectus illos omnes humanos ac mansuetos. Omnia persequimur summo iure et adversus omnes. Non solum egenis non subvenimus ex tam cumulatis divitiarum acervis, sed etiam spoliamus nudos. Hinc tantus mendicantium numerus in ecclesia Dei. Duri enim in nummo atque inexorabiles sumus fratribus, propinquis, ipsi patri, qui nos genuit, ipsi matri,