Jump to content

Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/71

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

quae tot pertulit fastidia dum uterum gestat, tot pericula dum enititur.

Cumque ad benefaciendum et communionem utilitatum arctissimis curam nostram terminis definierimus, ad nocendum longissime expandimus. Iniurias, parentibus, filiis, fratribus, factas, nostras esse interpretamur, etiam avis, et proavis, et magnis avunculis, et magnis patruis. Mortua quoque et consepulta excitamus revocamusque in memoriam obliterata, maiore nostro dedecore quam eorum qui vel fecerunt vel passi sunt, quos dum vindicare cupimus, magis laedimus, efficimus enim ut qua illi ignominia affecti sint sciant qui ignorabant. Quin et nostrarum opinionum corruptela ita tulit ut quae propinquo cuique acciderunt vel affini, quamlibet remoto, pro nostris sint habenda, nimirum nam sunt qui altissima stultitia aliis ut probrum obiiciunt casum aut adversam fortunam affinis aut cognati tam procul dissiti ut iam fere nihil ad genus attineat. Complectimur quoque pro nostris clientes, pupillos, amicos,ministros, servos, inquilinos, colonos,