Jump to content

Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/72

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

mercenarios, vicinos, leviter notos, quin et affinium aut amicorum notos, vicinos, mercenarios. Alii cives contra exteros tuentur quod oporteat civem adesse civi ut fratrem fratri; alii exterum adversus civem quod non oporteat hospitem iniuria adfici et premi imbecilliorem, non ut infirmiori ferat opem, sed ut civem laedat.

Sic principes et potentes populi extendunt quam latissime confoederationes tamquam retia, recipient in societatem, in clientelam, plurimos. Idque sedulo faciunt non tam ut illos tueantur quos sibi adiunxerunt quam ut illorum occasione alios invadant. Ita persequuntur eum a quo laesus sit amicus, non adeo ut hunc tueantur quam ut illum si possint spolient, ut quaestor qui furem persequitur non quo reddat ei pecuniam a quo est surrepta, sed ut fisco suo applicet. Et cum ipsi cum quibus velint societatem foedus, amicitiam coeant, tamen aliorum vel confoederationes vel etiam veteres amicitias et coniunctionem sanguinis non ferunt, iniuriam suam interpretantur et in occasionem ver-