tunt belli faciendi.
Populo Romano ea fuit causa sumendi arma adversus multos Italiae populos, quod ex eis aliqui in hostium exercitu fuissent. Eadem contra Numantinos, eadem adversus Britannos, cum id saepe non fuerit factum quo Romanos iniuriis et damnis adficerent, sed quemadmodum solet fieri, ut subvenirent vel vicinis, ut Britanni Gallis, vel consanguineis, ut Numantini Sedingensibus.
Nusquam accuratius elaboravit diabolus quam in spargendis ubique discordiae seminibus et eis confovendis, ut uberrimam frugem effunderent, videlicet, quod nihil est tam aptum eius ingenio quam odium ac dissidium, nihilque quod nos longius submoveat a meditatione caelestis illius societatis, cui homo est conditus tamquam succidaneus. Quippe, concordia hominum inter se mutua expressissima est divinae illius imago civitatis, discordia vero gustus est inferorum. Itaque odia insevit gentium publica inter se, ut quod Gallus et Scotus oderint Britannum et contra Hispanus Gallum, Helvetium Germanus.