Quae nascuntur ob veterem aliquam cladem, cuius memoria tot deinceps officiis ac mutuis commodis vel elui vel leniri nequit. Brevis est beneficii recordatio, immortalis iniuriae. Itaque inimicitias tradunt veluti per manus cum hereditate. Parentes filiis, alii aliis eas declarant et infigunt, haec instillat nutrix puero cum lacte, haec magistri confirmant; haec a publica voce et cantilenis discunt, ad haec pueri in lusionibus se se mutuo stimulant.
O quam sollicitus est magister suae artis diabolus! Quam sedulus curat ludum suum! Quam ubique adest, nec ullam praetermittit docendi occasionem!
Interdum ad publicas et capitales nationum inter se inimicitias satis est privatum aliquem affectum esse ab alio iniuria aut etiam convicio aliquo verberatum. Is in patria spargit capitali esse odio illos homines in totam eam gentem. Quaerere belli causas et alia dictu atrocia, quae animus per dolorem excogitat. Haec de cive et populari accipiuntur pronis auribus a pullata turba. Sparguntur, serpunt latius, et ex paucorum suspicione fit certissima persuasio. Nihil non arripitur in ansam dis-