Jump to content

Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/75

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

sensionis. Longinquitas loci efficit ut nihil debeat esse inter eos homines sancti aut aequi; immo ne alius sit alii hominum numero.

Quod si non mutuo se intelligant, ibi videas illos horrere inter se colloquia et congressus. Contrahere se et fugere contractum et aspectum, quasi draco elephantum aspexerit aut ursus leonem, et non potius homo hominem, id est, animal mansuetissimum, aliud sui generis ac ingenii. Fortassis hinc nascuntur quae a nostris sunt hominibus in orbe isto novo acta, ut Indi illi non sine illis habiti pro hominibus, de qua iniquitate destinatus est mihi alio opere dicendi locus.

Menelaus in declamatione apud Libanium subsignificat Asianis cum Europaeis naturale esse bellum quod mari dirimerentur. Quid potest immanius dici! Graeco olim reliquae nationes erant barbarae, id est, semihomines, idem nunc Italo, iniuriosis in naturam qui illam ad effundenda sua omnia munera limites aliquos elegisse, vel montium, vel fluminum, vel maris, arbitrantur, ceu vero definita esset Dei vis locis, et non ubicumque homines ederentur ea quoque adessent quae hominum genus Dei benignitate acce-