Jump to content

Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/76

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

pit, non beneficio locorum.

Nec vicinas nationes vicinia vindicat a dissidio, immo vero hoc acrius dissentiunt, quo sunt coniunctiores. Numquam inter illas pax, numquam quies. Sexcenta quotidie inter manus nascuntur discordiarum incitamenta, agellus, aquula, cippus, pulsatus, spoliatus aliquis in latrocinio aut per lasciviam ludentium, certamina festis temporibus, unum verbulum temere iactatum, vanus rumor sine auctore, somnium alicuius. In eadem natione inter urbes vicinas. Si quid altera alteri nocuit, memoria damni sempiterna. Quod altera vel noluit, vel non potuit alteri laboranti subvenire, odia publica. Denique satis est ad odium non esse eandem civitatem, nam omnia in peius rapiuntur quaecumque utrimque fiant, et sinistras interpretationes licet in publicum evulgare secundo populo.

Sunt qui bellorum causas et proinde culpam omnem in principes reiiciant. Ab illis invito et reclamante populo turbari res orbis. Utinam vanae in totum essent atque iniquae eiusmodi querelae. Sed et nos odiis nostris mutuis illorum furoribus servimus, illi nostris affectibus ad explendam animi sui libidinem abutuntur.