Ardet quidem belli cupiditate eorum vel superbia vel avaritia, sed nos id bellum pecuniis, instrumentis, commeatu, manibus, et vita nostra, prompti alacresque adiuvamus quod contra eam gentem quam odimus gerendum sit. Ut dum Principis videmur dicto esse audientes, animi nostri morbis obtemperemus, eidem ipsi reluctantes et refractarii si quem princeps receptum pravum morem conetur antiquare meliorem inducere.
At saltem vivere intra eadem moenia, cives esse eiusdem civitatis, eorundem sacrorum et profanorum participes, hoc demum a discordia tuetur. Immo vero id est crebriorum discordiarum materia et acerbiorum inter eos qui non spectant ad idem forum eandemque dictionem iuris, ut in quibusdam civitatibus ubi non simplex est magistratus nec una curia. Inter initiatos et profanos rogati quid oderint, nihil habebunt quod respondeant nisi diversas esse professiones. Quid ergo? Eadem professio certe glutinum erit ad concordiam efficax? Minime vero. Immo maxima est inter eiusdem ordinis et artis homi-